Latin
6.353 to 6.365
Aethicus Ister, Cosmographia 6.353-365
Not analysed yet
Herbas gignit incognitas aliarum terrarum, quae usui aptas ad famem repellendam probantur . Sfalangus itaque venenatus gignit et lapidem itheum dactalum. Habet et sirtem Yron, ubi et gemmam Oriciam ut cristallum clarissimam nitit. Vicinaque illius est Abidos insola in Europa super Helispontum sitam in angusto et periculoso mare Gaditano separata et ob hoc Abidos Grece dicta, quod sit introitus Helisponti maris; fretum enim mare atque coartatum montibus diversaque iuga et eminentissima cacumina, ubi etiam Xersis pontem ex navibus fecit et in Greciam transiit. Inibi etenim idem sofista pontem suae artis iugiter permanentem sine concussione ulla se fieri posse in suis litteribus adfirmavit ,sed nulli umquam amicorum aut discipulorum palam facere voluit. Chos insola habens quadratim mare oppositum, quae ad Greciam adiacet. In longo pedetimptim milia passuum XLV gressus octo, in latum passuum XXX milibus et gressus XXV. Ubi adserit omnia genera herbarum aromaticum et medicinalium plus quam in aliis insolis vel partibus Greciae, vicina est enim provinciae Atticae. Artis medicinae et industriae Yppocratis suorumque adinventionum cura et ingenium ac indagationem sagacissimam valde concelebrat, ortum et generositatem illius. Ornamenta coccinia artem pretiosissima, laneficii ac byssi usum et materiam in ea insola pulcherrima, nimirum sicut ex parte conperimus, adeo adfirmat. Ciclades insolae mare circumseptae undique, sunt enim separatim conclusae numero LIII, habentes in longo passuum milia CCCC gressus XIIII, in lato milia passuum CCL gressus VII, quae ex parte Grecia adiacent, habentes urbes plurimas munitas, inter quas vero Rhodus metropolis earum est scopolisque magnis atque rupibus vallatae. Purpora probatissima in eas invenitur, coccus quoque et byssus pulchrae, crocum et timum machamitum, unde pelles rubricatas variantur atque tinguntur, opera polemitariae ,siricia et metafiata ultra omnes vicinas insolas. Sunt itaque in eas aliquae sirtes, loca quidem arenosa mirtia, qui aurum valde fulvum et pretiosum trahunt.