Latin
6.417 to 6.430
Aethicus Ister, Cosmographia 6.417-430
Not analysed yet
Quantae clades in Lacedemonia, Norico et Pannonia, Histria et Albania, vicinae meae septentrionalium regiones, primum a Romanis et Numitore tyranno, dein sub Romolo Remoque fratribus postque Tarquinio Prisco, Superbo ,cum taedio cordis mei stragem subolis mei cogor propalare, et postmodum orientalium ac loca meridiana, quae obmisi, retexam. Numitorem igitur regnum male usurpatum hostem et vastationem Tusciae saevissimam intulit. Pirreos montes, Cisalpina itaque iuga peraccessit, Noricos obtenuit, Histriam crudeliter obpraessit, Histrum transiens cum Albanos altercavit, sed superare non potuit, cum magna spolia remeavit. Nec multo post obiurgantes mutuo nepotes cum avo consurrexitque Romolus super avum, Numitorem interfecit, regnum sagaciter et adroganter usurpavit. Euandriae urbis muros et moenia ampliavit, ipsam nimpe urbem a suo vocabulo Romam nuncupavit. Ipse vero post avum fratrecida extetit, Remum negavit spurcitia omni deditus et luxoria freniticus pellexatur nefarius. Commoto exercitu Romanorum avi crudilitatem arreptus Lacedemones crudeliter debellavit, Pannoniam vastavit, Semoen transiit, post primam eversionem Troiae secundus cruentator peraccessit, cum Franco et Vasso, qui ex regia prosapia remanserant, certando demicavit ipsosque superatos Illium dinuo captam remeavit ad urbem. Francus enim et Vassus foedus apud Albanos patraverant mutuo moventes exercitum contra Romolum, montana Histriae transeuntes fixerunt tentoria, contra quos Romolus castra obponit. Cum Franco et Vasso dinuo bellaturus properavit in montem sacrum arasque Iovis famosissimas . Praeparantur ad aciem perduellis hostes invicem demicantes. Romulus post cruentissimam stragem, sicut maximum moverat exercitum, victor extetit debellaturosque superavit. Francus et Vassus caesum cernentes exercitum cum paucis qui remanserant per fugam lapsi evaserunt. Albani prostrati atque devicti, qui evadere potuerant a caede maxima, reversique sunt propria. Francus, ut diximus, et Vassus videntes se superatos, terra autem adflicta et vastata in solitudineque redacta, relinquentes propria cum paucis sodalibus, sed viris expeditis pulsi a sede statim Retia penetrantes ad invia et deserta Germaniae pervenerunt ,levaque Meotidas paludes demittentes more praedonum pyrraticum et strofosum atque latronum degentes urbem construunt, Sichambriam barbarica sua lingua nuncupant, id est gladio et arcum, more praedonum externorumque posita.