Latin
6.467 to 6.479
Aethicus Ister, Cosmographia 6.467-479
Not analysed yet
Illic Galilea regio Iordanis, Samariae urbis vicina, confinium et ianua regionis opima et spatiosa, ambitiosam incolarum speculatricem inclitam. Vicinarum terra inhabitabilis Sodomorum, ubi trea iudicia magna idem dicit regis maioris caelestis iram et vindictam decedisse, ignis fulminis et bituminis; eorum audacia et temeritate aborruit achademicus. Pentapolim ob nimiam affluentiam ignominiosam, sine lege absque eruditione, sine rege indisciplinata ruina maxima prae ubertate corruisse. Sicharia regio, quae postea Nabathea nuncupatur, silvestria valde, ubi Ismahelitae emenus. Sur inter mare Rubrum et Arabiam sita, Aegipti finibus deducta, populo vafro et valde nugace, terra nimirum invia. Aegiptus magna, uberrima ac fertelissima, medulla terrarum aliarum, imbribus et pruinis incognita, hieme carens, Nilo omnibus bonis confersa atque inrigua, ampla valde in latum, gemino mare coniuncta atque vallata, Rubro quippe et Gaditanum, quod est Magnum. In longitudine igitur usque Aethiopiam et Libiam, omnium frugum et arborum ac frondium opolentissimam, ubi sunt arbores magni, qui picini dicuntur, unde in anno bis vellera carpiunt et optimas vestes ex ipsa fiuntur, quae alia regna vel terras in usum mercantur et non gignit talia. Canophea insola oceani, quae ex parte Aegipto, ex parte Libia subiacet, omnibus bonis iocunda, aurum optimum et uniones lapides gignit. Bactria et ipsa valde fecunda dromodas et camilus numquam atterentes pedes mittit, aequos et mulos velocissimos inter omnes terras. Libia magna, ponto magno vel aequore oceano vallata utrisque partibus decora et adeo fertiles et pingua. Aethiopia montuosa et arenosa, longe lateque in magnitudine porrecta atque diffusa, in alequibus partibus deserta et inaccessibilis . Plures itaque gentes vultu horribile et nonnullo monstruosa, serpentium et ferarum multitudinem, rinocerotas ,camilopardus, basiliscus et dracones inmensus, quorum ex cerebro gemmae pulcherrimae extrahuntur. Iacinctus et crisoprassus ibi repperiuntur, cinamum et calaicum plurimum mittit Aethiopia.