# Cosmographia 6.480-483

Aethicus Ister, Cosmographia, 6.480 to 6.483. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.480
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aethicus-ister/cosmographia/6.480

Post ipsam alia est inhabitabilis propter ardorem solis, alias quidem in Africa Libiam, Cerenensem Pentapolim, Tripolim, Bizantium, Cartaginem et urbem et regionem, Numidiam, Mauritaniam Istifinsem , item Mauritania Tingitania, Trogoditae et barbaras gentes Natabres et Garamantas ac Getuliam. Haec omnia nationum et gentium atque terrarum proprio labore desudavit, ut adserit idem sofista, non per ordinem propter navalem maris oceani ambitum, quia, ubi et navigare licitum, et difficile fuit. Inde a septentrione terrarum et populorum ordinem duxit et ob hoc de gentibus et regionibus plura non dixit. Ea quae in aliorum codicibus scita vel scripta deprehendit, sibi explicato catholoco conpescuit.

---

Aethicus Ister, Cosmographia. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000631.zip.
