Latin
6.62 to 6.79
Aethicus Ister, Cosmographia 6.62-79
Not analysed yet
In cacumine ipsius montis metalla auri pulcherrima inveniuntur, sicut in Ophir marmora multa et pretiosa et musac plurimum. Terra exesis frugibus germinantem, aquis amarissimis producentem, arma politissima, populum ad bellandum crudilem atque prumptissimum. Luricarum usu habens, acumine elimatas, aequos praegrandes atque velocissimus, camelos robustissimos et mulos nisargivos. Aquarum copia, sed piscis rarissimi ob amaritudine fluctuum. Haec omnia scribens idem soficus, quae ab aliis scripturis nullatenus invenitur a nostris vel reliquorum editionem. Malanchinus et Dafros et Alces generationes ex Iafeth dicit, homines pestiferos dentes crudum et cruentum usum victuum decerpentes. Vicinis parvolis humanis, si vim coeperint, comedent. Omnium facinorum spurcissimi, virorum succubae et iterum petitores, mulieres fuligines ignominiosas ac lupanarias. Terra inculta et invia atque palustria. Unde parabolam enigmatibus suis adsumptam ait: Terrorem terribilem, tot terrarum trivialis torghinavi arcem, turma tergiversantium titilat, turgentium titubata tela tandem trutinata, tritura toracem tacto mucronis . Trimarcia, Thafros, Alces tumultuantes tantilla tenus turma tyronis temporum. Tura tantopere Tulchus triararum tonantium tenit, Malancinorum titanistria tellora Murginum. Dilubra amaram gentium stulta et invia saltus. Aquilo Titan expedita alarum tela vehementia triumpha carpere, famosa trophea in rumphea, ulcisci borrea catafracta cum Eulo fore diurno bello, subigere mucrone Africo connexa uligine vesania Malancini cacinfata sumpsere praedonum spolia in lances suos, sugent cruore et in enses devorant finitimorum carnes, medullam caesorum lambiunt et vipereas lemurcas consumunt nonumquam. Generationum istarum idem soficus terrorem et multa vel maxima horribilia exorsus est, quae alias gentes ignota et ignominiosa vel nefanda ducuntur. Extenditur eorum habitatio usque mare borrecum vel pilas Caspias. Albani itaque non parvo intervallo ab his dividuntur. Tamen Frosbodinam famosissimam silvam bestiarum atque ferarum nutricem, intersecantem silices vel pilas Chosdronicas secernunt ab oriente sub mare Caspium surgentes ,a meridie vero gentibus ferocissimis, unde supra mentio fatur, per ora oceani septentrionalis usque ad Meotidas paludes, per deserta et incola silvis vel saltibus praeferta, ad Tulchus usque extenta.