Latin
Lines 103-153
Afranius, Comoediarum fragmenta 103-153
Not analysed yet
Au, mi homo! immo edepol uos supremum meum concelebretis diem.
quis tu es uentoso in loco
Soleatus, intempesta noctu sub Ioue
Aperto capite, silices cum findat gelus?
comissatum protenis recta domum
Digredimur.
Huc uenit fugiens tenebrionem Tirrium.
Itaque adeo extundo: ex officio datur mihi custodiendus.
Hunc Tirrium autem maria Tyria conciet
Ita intricauit huius hanc rem temeritas.
pulchre hoc incendi rogum.
Ardet, tenetur: hoc sepulcro sepeliet.
Nam proba et pudica quod sum, consulo et parco mihi,
Quoniam comparatum est, uno ut simus contentae uiro.
non licet me qua contendi semita
Peruenire.
Iactabit sese. -Iactet. -Mihi erit tristior.
Idem natura tristiori paululo.
tace!
Puella non sum, supparo si induta sum?
Quamquam istaec malitiosa non tam calleo,
Tamen fefelli.
succrotilla uoce serio
Ego misera risu clandestino rumpier,
Torpere mater, amens ira feruere.
Me auctore, mater, abstinebis. -Quid nisi?
Amare, habere puerum depositum foris
<uento per>culsam ratem
<di te sospitem> seruent tuis
Meretrix cum ueste longa? -Peregrino in loco
Solent tutandi causa sese sumere.
Consimili grassantur uia, quibus hic est omnis cultus
Vbi hice Moschis, quaeso, habet, meretrix Neapolitis?
Abi tu: appellant huc ad molem nostram nauiculam . .
Tum interibi loci conscendo cumbam piscatoriam,
uenio, iacitur anchora, inhibent leniter.
Proficiscor: res tempus locus, simul otium hortabatur,
Vt operatum illum degerem sanctum diem Dianae.
Conchas echinos, ostreas marinas . . . .
Iubeo hominem tolli et conlocari et confoueri: soluo
Operam Dianae.
Fit opus luculentum hocedie: <uictus> herbam det . .
De uita ac morte domini fabulabere
Aduorsum fratrem illius ac dominum suum -?
si ille haec nunc sentit, facere illi satis
Vis, quanta illius mors sit maceries tibi?
Quod uitae studium aut quod praesidium in posterum
Mihi supponebas, me cum priuares tui?
Audite, pueri, pauca: uos succedite.