Latin
Lines 203-256
Afranius, Comoediarum fragmenta 203-256
Not analysed yet
Nolo hic te uideat: dominus est: puer, facesse hinc . .
Eius monilis possestricem
Meum sal, si bene uisum mihi
Meon obsequere amori? -Oboedio tibi.
postquam se uidet
Inibi esse, gnatam paruulam sororibus
Commendat.
quo defessa expectando domi
Sedi, quod spisso uenire Manius uisust mihi.
Quid istuc est? quid fles? quid lacrimas largitus?
Proloquere.
perii! lacrimae linguam saepiunt.
ah tu eloquens <es>: ilicet.
causam coicere hodie ad te uolo.
Ambon adestis? profuturos arbitror.
inguen plemen papulam panum tympanum
exquias cantitant
at ego sero sentio
Te non amare me cordate ac saniter.
amabit sapiens, cupient ceteri.
Datatim uxorem ut ludas . . . . . . .
Atque ille derepente in iumentum exilit.
bacillum delicatum
Corneolum poscit.
tibi in utraque parte pollet et pariter potest.
Satis fortiter, <puellae>, palo uestras scicidistis colus.
Ea memoriter, cum uenero, confecta ut offendam . .
Tertium diem praeclauium unum texere . . .
Ipsi me uelle uestimenta dicito.
Cedo purpurissum!
Contemnes? liber natus est, ita mater eius dixit,
In Gallia ambos cum emerem.
reuocas nos ambo ad periculum.
Sed eccos ambos
Teneto: in medio nemo est. magnifice uolo
Fluctuatim ire ad illum. accipite hoc, tege tu et sustine!
interim
Tua clienta
Orbus uirili sexu adoptauit sibi
Vxorem quaerit firmamentum familiae:
Scias abesse ab lustris ingenium procul.
et propter patruelem tuam
Constituit hilare anhelans, deiecta coma.
Occasionem nancta mulier inuolat
In collum, plorat orat, occurrit nepos
Pausillus, neptis porro de lecto frigit.
Ni tantum amarem talem tam merito patrem,
Iratus essem ad quo liceret.
Nemo illa uiuit carie curiosior.
Viuax uetus quam duriter nunc consulis tergo meo!
Vixisti tristis durus difficilis tenax.
Non ego te noui tristem saeuum serium?
quod si fecissem paulo saepius,
Didicisset ferre et non esse intolerabilis.
noui amicum atque aequalem meum.