# Anticlaudianus 1.2622-2665

Alanus de Insulis, Anticlaudianus, Lines 1.2622-1.2665. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alanus-de-insulis/anticlaudianus/1.2622

Hic renouat ueteres uiuens pictura magistros,
Per quos nostra fides totum diffusa per orbem
Claruit et laudum titulis preclara refulsit.
Hic Abraham, nostre fidei pater, exuit actus
Patris, dum summo Patri parere libenti
Contendens animo, nato pater esse recusat,
In quo discordes Natura Fidesque duellum
Exercent unamque trahunt in dissona mentem;
Nam Natura docet genitorem parcere nato.
Econtra stat firma Fides que spernere natum
Imperat, ut summo faueat Natura parenti.
Quod non uult cupit ergo pater; nunc parcere temptans,
Nunc offerre uolens, tandem negat ipse quod optat.
Ergo succumbit Fidei Natura dolensque
Cedit uictrici, quod non uult uelle coacta.
In robur Fidei, uirtutum luce choruscat
Petrus et ipsius uirtus splendescit in umbra.
Armatus uite meritis et dote sophye,
Blandiciis, racione, minis, uirtutibus instat
Paulus et introitum fidei gentibus offert.
Nec solum signis, uerum racione, rebelles
Vincit nec satis est concesso calle meare:
Plus cupit atque uiam gaudet racione parare.
Illic blanda, minas, ergastula, uerbera, mortes
Expugnat, clipeo Fidei protectus et armis
Iusticie, superatque suos Laurencius ignes.
Par pugne meritis et eisdem miles in armis
Mundum deuincens, Vincencius omnia uictor
Calcat et in uiuos pugnans in morte triumphat.
Hunc habitum, quamuis scripture pingat honestas,
Nulla tamen uestem lasciuia deprimit, immo
Talis erat qualem matrone postulat etas,
Que senii metas attingit plena dierum,
Canicie respersa caput seniique pruina.
Nec tamen illius faciem matura senectus
Exarat in sulcos; facies discordat ab euo,
Que iuuenile docet euum, contraque loquntur
Cani, cum canis sic uultus gracia certat.
[73-184]
Hec mulier, motu proprio precibusque sororis
Tacta, mouet gressus illuc ubi lesa sopore
Letargi languet Fronesis mortisque figuram
Exemplans, moritur uiuens et mortua uiuit.
Sed postquam ueniens signis dictantibus illam
Agnouit, uidit stupidam stupuitque iacentem.

---

Alanus de Insulis, Anticlaudianus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/alanus/alanus2.html.
