Latin
Lines 1.2666-1.2710
Alanus de Insulis, Anticlaudianus 1.2666-2710
Not analysed yet
Hos casus miserata dolet mentisque rigorem
Exuit, in gemitus erumpens, fractaque parumper
Magestas animi molescere cogitur, exit
Duricies et sola tenet miseracio mentem.
Hec igitur magis accedit propiusque iacentem
Visitat et querit languoris semina, temptat
Cuncta, locum, tempus, causam, sinctomata morbi
Caute disquirens, cuius uestigia tandem
Inuenit et Fronesim letargi sompnia passam
Noscit, ut exterius languoris signa fatentur.
Inuenta racione mali morbique reperta
Materie, disquirit adhuc que causa salutis
Languoris causas ualeat secludere, pestem
Perdere, supplantare luem morbumque fugare.
Ergo minis, precibus, plausu, clamore, soporem
Expugnare parat, sed talis sompnus obaudit.
Nec mirum si morbus ad hec contempnit abire.
Non erat iste sopor somni, sed mortis ymago,
Que uite tenebrat lucem uitamque soporat
Plus sompno, sed morte minus, maiorque sopore,
Morte minor, sed fida tamen prefactio mortis.
Cum talis nequeat medicina refellere morbum
Nec tantum ualeat morbi superare uigorem,
Celesti confecta manu, condita sapore,
Mellifluo gustu mellita, suauis odore,
Secretas redolens species, terrena repellens
Condimenta, nouum celi thimiama propinans,
Exquisita datur languenti pocio, totum
Que corpus peragrat, uitalia circuit, intrat
Venas, disquirit neruos penetratque medullas.
Huius ad aduentum Fronesis sibi redditur, ad se
Dum redit, et totus mentis seducitur horror.
Hic stupor ipse stupet medicinam posse; fugatus
Miratur talem medicine cedere morbum,
Sed quamvis oculus mentis resplendeat intra,
Languescit tamen exterior nec ferre nitorem
Sustinet empireum nec tantum fulgur Olimpi.
Ergo suam solers matrona recurrit ad artem
Et presigne, decens, rutilans, immitabile, tersum,
Grandi diffusum spacio scriptumque figuris
Presentat Fronesi speculum, quo cuncta resultant
Que locus empireus in se capit, omnia lucent,
Que mundus celestis habet, sed dissona rerum
Paret in hiis facies. Hic res, hic umbra uidetur,
Hic ens, hic species, hic lux, ibi lucis imago.