# Anticlaudianus 1.2902-2952

Alanus de Insulis, Anticlaudianus, Lines 1.2902-1.2952. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alanus-de-insulis/anticlaudianus/1.2902

Hos casus Natura uidet lapsusque cadentis
Mundi, uirtutem uicio succumbere, fraudi
Fedus, amiciciam liti pacemque furori.
Hos gemit excessus, errores luget, abusus
Deplorat mundumque dolet sub nocte iacere.
In multis etiam damnat sua fata, reatus
Excusare uolens facto meliore nouisque
Artibus, atque noua medicina tergere morbum.
Qualiter ergo malum superet morbumque recidat,
Putrida membra secet, ne pars sincera trahatur,
Occurrat uicio, ne totum diruat orbem,
Vix cognoscit adhuc, sed tandem freta sororum
Colloquio, meliore uia procedit, in istud
Consilium ueniens, ut totum uiribus unum
Cudat opus, per quod proprio succurat honori.
Quo ueteres hominum possit pensare ruinas,
Vult hominem formare nouum, qui sidere forme
Et morum forma reliquos transcendat, et omnes
Excessus resecans, regali limite gressum
Perducat, mediumque tenens extrema relinquat,
Vt saltem mundo sydus prefulguret unum
Qui iacet errorum tenebrosa nocte sepultus,
Vt sic respiret uirtus, excuset in isto
Erores Natura suos, et conferat uni
Quod multis conferre nequit meritumque fauoris
Et laudum titulos saltem lucretur in uno.
Que iacet in multis dampnata suumque decorem
Amittit, dum sola sui jam restat ymago,
Sed nullo firmata manent concepta tenore,
Ni tua conceptis applaudat gracia, ceptum
Roboret atque suo confirmet munere uotum.
Nature langueret opus penitusque iaceret
Incultum, ueteris retinens fastidia masse,
Ni tua mature firmaret dextera factum
Infirmamque manum regeret, conduceret huius
Scribentis calamum, lapsum suppleret euntis.
Corporis effigiem sibi deputat, exigit a te
Quod superest Natura bonum munusque quod ipse
Solus habes, animamque petit que sola superni
Postulat artificis sensum limamque requirit.
Nostras namque manus terrestris fabrica tamen
Exposcit, sed eas anime celestis origo
Ignorat, solique suum sibi deputat ortum.
Ergo tuo nutu, numen celeste caduca
Visitet et corpus celestis spiritus intret;
In terra positus, in celo mente beata
Viuat et in terris peregrinet corpore solo,
Virtutum diues opibus, fecundus amore
Celesti, carnisque domet racione tirannum,
Teque tuum fateatur opus, quis fecerit actor
Predicet artificemque suum factura loquatur.

---

Alanus de Insulis, Anticlaudianus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/alanus/alanus2.html.
