# Anticlaudianus 1.3143-3189

Alanus de Insulis, Anticlaudianus, Lines 1.3143-1.3189. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alanus-de-insulis/anticlaudianus/1.3143

Vt melius concludat opus Concordia, uirgo
Que nobis numeri doctrinam spondet et illa
Que monstrat uocum nexus et uincla sonorum,
Assistunt operi cepto firmantque duorum
Connubium, numerisque ligant et federe certo
Nectunt, ut carni nubat substancia celi.
Ergo nouus formatur homo: miratur in illo
Se tantum potuisse potens Natura stupensque
Vix opus esse suum credit quod fecerat ipsa.
Dat iuueni dotes predictas Copia, pleno
Perfundens cornu Nature munera, nullam
Mensure metam retinens in munere tanto.
Et cornu quod nulla prius munuscula, nullum
Exhausit munus, totum diffunditur, in quo
Se probat et quantum possit metitur in illo.
Accedit Fauor in dotem, ne tanta priorum
Munera perfecte perdant preconia laudis.
Hiis fauet ergo Fauor, donans ut dona placere
Possint et celeri perfiat tot munera Fama.
Que, quamuis soleat uerum corrumpere falso,
Hic nescit nisi uera loqui moresque uetustos
Exuit et de se retinet sibi nomina fame.
Non ibi laus sine re, non res sine laude, suamque
Curat ab ypocrisi laudem res digna fauore.
Munera leticie largitur grata Iuuentus,
Et quamuis huius soleat lasciuia semper
Esse comes, deponit eam moresque seueros
Induit atque senis imitatur moribus euum:
In senium transit morum grauitate Iuuentus.
Sic etate uiret iuuenis, quod mente senescit,
Etatem superat sensus, primordia floris
Anticipat fructus et riuum preuenit amnis.
Euo concludit animus, dum dispare ritu
Pugnant: Hoc iuuenem loquitur, probat ille senectam.
Risus adest, non ille tamen quem sepe maligna
Gignit abortiuum derisio, liuor ab intus
Parturit, aut extra falsi describit amoris
Forma, uel instabilis crebro lasciuia pingit;
Sed multum grauitatis habens uultumque modeste
Inscribens, nullo deformans ora cachino,
Talis erat risus, nullo corruptus abusu,
Qualem causa, locus, tempus, persona requirit.
Hiis Pudor accessit, longe fermenta relegans
Luxurie, Veneris declinans dulce uenenum,
Incestusque sitim redeuntem grata Pudoris
Extinguit sacies, fluctusque libidinis a se
Depellit, uincitque fuga, non mente Dyonem.

---

Alanus de Insulis, Anticlaudianus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/alanus/alanus2.html.
