# Anticlaudianus 1.378-425

Alanus de Insulis, Anticlaudianus, Lines 1.378-1.425. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alanus-de-insulis/anticlaudianus/1.378

Essendi nomen gerit hec, gerit altera numen;
Corpus habet terras, celestia spiritus: ergo
Terram terra tenet, retinent celestia celum.
Incudem nostram corpus mortale fatetur,
Artifices nostros et nostram postulat artem.
Artifices alios anime natale requirit,
Artificis melioris opem celestis origo
Postulat et nostram fugit eius forma monetam,
Diuinique loquens operis miracula, nostrum
Spernit opus, ridens artis uulgaria nostre.
Qualiter ex nichilo, sine forma, semine, causa,
Materia, motu, sensu, ductore, ministro,
Ingenitum, simplex, animabile, mobile, purum
Prodeat exterius, nullo mediante patrono,
Sola Dei nouit Prudencia, cuius ab alto
Pectore procedit quicquid procedit in esse.
Hie elementa silent, languescunt semina rerum,
Sydus hebet, natura tacet uirtusque planete
Deficit et propria miratur iura tacere.
Ergo cum nostram genituram regula talem
Nesciat et tantam stupeat pictura figuram
Occasumque manus talem patiatur ad ortum,
Non uideo, non concipio, non iudico memet
Scire modos, causas, raciones, semina, formas,
Instrumenta quibus, nostra mediante Minerua,
Ortus celestis anime ducatur ad ortum.
Ergo consilii super hiis libramina ferre
Nescio, non ualeo, dubito, desisto, retardor;
Consilio, racione, fide mea causa iacebit
Orphana nec certo claudetur fine uoluntas,
Singula ni Racio trutina meliore repenset,
Quam penes obscurum, fluitans, mutabile, cassum,
Ignotum, mendax nichil est, cui singula lucent,
Cuncta patent dubiumque nichil, non alta uidentur
Astra nec obscurus aer pelagusque profundum.
Sol animi, mentis oculus lumenque uianti,
Proscripti patria, mortis solamen, origo
Iusticie, uirtutum regula, linea recti,
Subducat dubia certis, mendacia ueris,
In certo figat animum dubiumque recidat,
Erroris tergat tenebras uerique serenet
Luce diem mentis et falsi nubila pellat.
Menti concusse dubiorum fluctibus aura
Gracior applaudat, Racionis flamine leni
Concilians estus animi fluctusque retardans.
Segniciemque meam non tanti massa laboris
Accusare potest; non tanto uicta labore
Cedo nec ignaue mendico quietis asylum.

---

Alanus de Insulis, Anticlaudianus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/alanus/alanus2.html.
