# Anticlaudianus 1.4203-4250

Alanus de Insulis, Anticlaudianus, Lines 1.4203-1.4250. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alanus-de-insulis/anticlaudianus/1.4203

Tunc iuueni delegat opem Moderancia, ferrum
Nudat et hostilem turbat frangitque cateruam.
Pugnat in Excessum Moderancia, sobria Fastum
Aggreditur Racio, Penam Tolerancia, Luxum
Sobrietas, sed pugna fauet Virtutibus, harum
Deffendit partes Victoria. Vincitur ergo
Fastus, Luxus abit, cessat Gula, Crapula cedit.
Tunc Carnis Stimulus furtiuo Marte reluctans,
Impetit a tergo iuuenem temptatque latenter
Insultare uiro. Tamen istos prouida sentit
Insultus Racio, nec torpet pigra, sed illi
Obuiat, indomitum retinet sistitque furentem.
Sed tamen ille diu Racionis uiribus obstans,
Ex equo contendit ei multumque repugnat
Luctans, et tandem uictus submittitur hosti.
Acrius in iuuenem uolat Imprudencia, nullam
Bellandi seruat legem, sed turbine belli
Turbida, nil animo retinet nisi Martis amorem.
Mole sua fixum summa de rupe molarem
Extorquere cupit, sub quo nutaret Achilles,
Alcides gemeret totusque fatisceret Athlas.
Sed uires honeri cedunt, et pondere uicta
Vis hebet, atque grauem patitur sub mole ruinam.
Obstat ei Fronesis, et jam sub pondere uictam
Vincit et inuitam feriari cogit ab armis.
Segniciem superat Solercia, Seria Ludum,
Vtilitas Dampnum, Studium fugat Occia, Sensus
Stulticiam dampnat, Nugasque Silencia uincunt.
[307-353]
Non ultra retinens iras mentisque tumultus,
Impietas sese bellando predicat et se
Rixando loquitur, uerbis rixatur et ictu
Consummat rixas; probat ense quod ore fatetur.
Errat in errore Martis, bellique furore
Plus ferit, inque uia Martis fit deuia, legem
Bellandi sine lege tenens, sine federe fedus.
Dum minus in uulnus deseuit mucro, securim
Arripit, ut redimat gladii delicta securi.
Ergo uirum ferit et uires consumit in illo,
Sed iuuenis stat securus sub mole securis.
Assistens Pietas nec ferro militat, immo
Blandiciis precibusque cupit mollescere bellum.
Sed tamen imbre precum grauius succenditur ardor
Bellandi, donantque preces fomenta furori.
Sed postquam nil blandicie, nil uerba fauoris,
Nil ualuere preces, Pietas mellita resignat
Verba, rapit ferrum, bellumque refellere bello
Incipit et ferrum ferro, fallitque securim
Obiectu clipei, uariosque reuerberat ictus.

---

Alanus de Insulis, Anticlaudianus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/alanus/alanus2.html.
