# Anticlaudianus 1.892-933

Alanus de Insulis, Anticlaudianus, Lines 1.892-1.933. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alanus-de-insulis/anticlaudianus/1.892

Vix satis expressit uotum, cum uota iubentis
Certatim complere student seseque sorores
Accingunt operi nec mens discordat ab actu,
Non a mente manus, sed eam delegat in actum
Affectus mentis, manus ergo predicat extra
Quod mens intus habet; sic mentis lingua fidelis
Fit manus et proprio mentem deponit in actu.
[380-475]
Harum prima studet ut themo, preambulus axi
Et quasi uenturi quedam prefacio currus,
Prodeat, ut tanti sit pars primeua laboris.
Illa uigil, studiosa, libens, attenta, laborans,
Indulgens operi, mentem deducit in actum,
Non habitu uilis nec uultu sordida, gestu
Degener, incompta uerbis uel barbara factis,
Sed tamen in uultu proscribit signa laboris
Pallor; sed modicus, qui non proscribit ab ore
Purpureos ignes niueique coloris honorem,
Cum flos uirgineus non deffloretur in illa
Nec proprium frangat Veneris fractura pudorem.
Sunt tamen in multo lactis torrente natantes.
Mamme, subducti mentite damna pudoris.
Dum suspirat adhuc lactantis ad ubera matris,
Infantem cibat iste cibus liquidoque fouetur,
Quem solidum non pascit adhuc, dum pocula lactis
Lactea delibat etas potuque sub uno
Et cibus et potus in solo lacte resultat.
Asperat illa manum scutica qua punit abusus
Quos de more suo puerilis combibit etas.
Verberibus sic asperat ubera, uerbera mollit
Vberibus. Facto pater est et mater eodem,
Verbere compensat patrem, gerit ubere matrem;
Officio scalpri seruit manus altera, dentes
Liberat a scabie, dum buxum dentis in ipsum
Vertit ebur rursusque suo candore uenustat;
Vel si dens aliquis aliorum de grege solus
Deuiet, excessum sub iusta lance recidit.
Infantes docet ipsa loqui linguasque ligatas
Soluit et in propriam deducit uerba monetam.
Candida Niliaco uestis contexta papyro
Vestit eam; forme non detrahit illa nec illi
Forma nocet. Cultus forme connubia grata
Nectunt et sese proprio uenerantur honore.

---

Alanus de Insulis, Anticlaudianus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/alanus/alanus2.html.
