# Liber de Planctu Naturae 1.212-219

Alanus de Insulis, Liber de Planctu Naturae, Lines 1.212-1.219. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alanus-de-insulis/liber-de-planctu-naturae/1.212

Quaestio quarta.
Tunc ego miror, cur quaedam tuae tunicae portiones, quae texturae matrimonii deberent esse confines, in ea parte suae conjunctionis patiantur divortia, in qua hominis imaginem picturae repraesentant insomnia?
Solutio quaestionis.
Tunc illa: Jam ex explicatis potes elicere, quid mysticum figuret scissurae figurata parenthesis: cum enim ut diximus, plerique homines in suam matrem vitiorum armentur injuriis, inde inter se et ipsam maximum chaos dissensionis firmantes, in me violentas manus violenter injiciunt, mea sibi particulatim vestimenta diripiunt, et quam reverentiae deberent honore vestire, me vestibus orphanatam [0452C] (quantum in ipsis est) cogunt meretricaliter lupari; hoc ergo in tegumento per hanc scissuram depingitur, quod in solius hominis vitiosis insultibus, mea pudoris ornamenta scissionis contumelias patiuntur. Tunc ego: Jam mearum dubitationum fluctus tuarum solutionum serenitate sedati, meae menti interpellandi largiuntur inducias. Si tuo complaceret affectui, affectuose affectarem cognoscere.
Quinta Alani quaestio.
Quae rationabilis ratio, quae indiscreta indiscretio, quae indirecta dilectio ita in homine dormire coegit rationis scintillam, ut homo lethaeo sensualitatis poculo debriatus, in tuis legibus apostata fieret; imo [0452D] etiam tuas leges illegitime debellaret?
Quaestionis solutio.
Cui illa: Si turpissimae pestis originem velis agnoscere, altius mentis accendas igniculum, appetentius intelligendi reperies appetitum: hebetudinem ingenii depellat subtilitas, cogitationum fluctus, attentionis compescat stabilitas. Ab altiori enim sumens initium, excellentiori quaesito meae volo narrationis seriem contexere. Nolo enim ut prius plana verborum planitie explanare proposita, vel profanis verborum novitatibus profanare profana; verum, pudenda aureis pudicorum verborum phaleris inaurare, variisque venustorum verborum coloribus investire. Consequens est enim, praedictorum vitiorum scoriam [0453A] deauratis lectionibus purpurare, vitiosumque fetorem verborum imbalsamare mellifluo, ne si tanti sterquilinii fetor in nimiae promulgationis aures evaderet, populum ad indignationis stomachum, et nauseantis vomitum invitaret. Sed tamen aliquando, ut superius libavimus, quia rebus, de quibus loquimur, cognatos oportet esse sermones, rerum informitati locutionis debet deformitas conformari. In sequenti vero tractatu, ne locutionis cathephaton lectorum offendat auditum, vel in ore virginali locum collocet turpitudo, praedictis vitiorum monstris euphoniae orationis volo pallium elargiri. Tunc ego: Jam mei intellectus esuries, ingenii flagrantis acies, mentis inflammatae flagrantia, attentionis stabilitas et constantia, ea [0453B] postulant quae promittis. Tunc illa: Cum Deus ab ideali praeconceptionis thalamo mundialis palatii fabricam voluit enotare, etiam mentale verbum quod ab aeterno de mundi constitutione conceperat, reali ejusdem existentia, velut materiali verbo depingere, tanquam mundi elegans architectus, tanquam aureae fabricae faber aurarius, velut stupendi artificii artifex artificiosus, velut admirandi operis opifex, non exterioris instrumenti laborante suffragio, non materiae praejacentis auxilio, non indigentiae stimulantis flagitio, sed solius arbitrariae voluntatis imperio, mundialis regiae admirabilem speciem fabricavit Deus, qui mundiali palatio varias rerum species ascribendo, quas discrepantium generum litigio disparatas, legitimi ordinis [0453C] congruentia temperavit, leges indidit, sanctionibus alligavit: sicque res generum oppositione contrarias, inter quas, locus ab oppositis locum posuerat, cujusdam reciprocae habitudinis relativis osculis foederando in amicitiae pacem, litem repugnantiae commutavit. Subtilibus igitur invisibilis juncturae catenis concordantibus universis, ad unitatem pluralitas, ad identitatem diversitas, ad consonantiam dissonantia, ad concordiam discordia, unione pacifica remeavit. Sed postquam universalis artifex universa suarum vultibus naturarum investivit, omniaque sibi invicem legitimis proportionum connubiis maritavit, volens ut nascendi, occidendique mutuae relationis circuitu per instabilitatem [0453D] stabilitas, per finem infinitas, per temporabilitatem aeternitas rebus occiduis donaretur, rerumque series seriata reciprocatione nascendi jugiter texeretur, statuit, ut expressae conformationis monetata sigillo, sub derivandae propagationis calle legitimo, ex similibus similia educerentur. Me igitur tanquam sui vicariam, rerum generibus sigillandis monetariam destinavit, ut ego in propriis incudibus rerum effigies commonetans, ab incudis forma conformatum deviare non sinerem, sed mei operante solertia, ab exemplaris vultu, nullarum naturarum dotibus defraudata exemplati facies nullatenus deviaret. Imperantis igitur imperio ego obtemperans, [0454A] operando quasi varia rerum sigillans cognata ad exemplaris rei imaginem exempli exemplans effigiem, ex conformibus conformando conformia, singularum rerum reddidi vultus sigillatos. Ita tamen sub divinae potestatis imperio ministerium hujus operationis exercui, ut meae attentionis manum dextera supernae majestatis dirigeret, quia meae scripturae calamus exorbitatione subita deviaret, nisi supremi dispositoris digito regeretur. Sed quia sine subministratorii artificis artificio suffragante, tot rerum species expolire non poteram, mihique in aethereae regionis amoenante palatio placuit commorari, ubi ventorum rixa serenitatis pacem non perimit, ubi accidentalis nox nubium aetheris indefessum non sepelit, ubi nulla [0454B] tempestatis saevit injuria, ubi nulla debacchantis tonitru minatur insania, Venerem ineffabili scientia peritam, meaeque operationis subvicariam in mundiali suburbio collocavi, ut meae praeceptionis sub arbitrio, hymenaei conjugis, filiique Cupidinis industria suffragante, in terrestrium animalium varia effigiatione desudans, fabriles malleos suis regulariter adaptans incudibus, humani generis seriem indefessa continuatione contexeret, Parcarumque manibus intercisorum injurias repararet. Dum in hoc narrationis contextu sermo de Cupidine nasceretur, praefatae narrationi, meorum verborum parenthesi syncopatae, tenorem hujus quaestionis inserui.

---

Alanus de Insulis, Liber de Planctu Naturae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/alanus/alanus1.html.
