Latin
Lines 1.220-1.201
Alanus de Insulis, Liber de Planctu Naturae 1.220-201
Not analysed yet
Sexta quaestio Alani.
[0454C] Ha, ha, nisi injuria tuae locutionis syncopatae, mearumque quaestionum venatione timerem tuae benignitatis offensam incurrere, vellem Cupidinis naturam, de quo aliquantulam mentionem tua praelibavit oratio, pictura tuae descriptionis agnoscere. Quamvis enim plerique auctores sub integumentali involucro aenigmatum, ejus naturam depinxerint, tamen nulla certitudinis nobis reliquerunt vestigia: cujus in humano genere tanta per experientiam legitur potentialis auctoritas, ut nullus vel nobilitatis sigillo signatus, vel, sapientiae privilegiantis venustate vestitus, vel fortitudinis armatura munitus, vel pulchritudinis chlamide trabeatus, vel aliarum gratiarum praeditus honoribus, se valeat a cupidinariae [0454D] dominationis generalitate excipere.
Quaestionis solutio.
Tunc illa, cum temperato capitis motu, verbisque increpationem spondentibus, ait: Credo te in Cupidinis castris stipendiarie militantem, et quadam interfamiliaritatis germanitate eidem esse connexum: inextricabilem etenim ejusdem labyrinthum affectanter investigare conaris, cum potius meae narrationi sententiarum locupletatae divitiis, mentis attentionem attentius adaptare deberes. Sed tamen antequam ad sequentia meae orationis evadat excursus, quia tuae humanitatis imbecillitati compatior, ignorantiae tuae tenebras, pro meae possibilitatis [0455A] volo modestia exstirpare. Insuper, tuarum quaestionum solutionibus ex voto promissionis astringor; idcirco sive certa descriptione describens, sive legitima diffinitione diffiniens, rem immonstrabilem demonstrabo, inextricabilem extricabo; quamvis ipsa nullis naturae obnoxialiter alligata complexionibus, intellectus indaginem non exspectans, nullius posset descriptionis signaculo designari. Ergo, circumscriptae rei haec detur descriptio, inexplicabilis naturae haec exeat explicatio; haec de ignoto habeatur notitia, haec de scibili comparetur scientia, styli tamen altitudine castigata:
Pax odio, fraudique fides, spes juncta timori,
Est amor, et mistus cum ratione furor.
Naufragium dulce, pondus leve, grata Charybdis,
[0455B] Incolumis languor, et satiata fames.
Esuries satiens, sitis ebria, falsa voluptas,
Tristities laeta, gaudia plena malis.
Dulce malum, mala dulcedo, sibi dulcor amarus,
Cujus odor sapidus, insipidusque sapor.
Tempestas grata, nox lucida, lux tenebrosa,
Mors vivens, moriens vita, suave malum.