Latin
Lines 1.434-1.546
Alanus de Insulis, Liber de Planctu Naturae 1.434-546
Not analysed yet
Aera laedebat mendaci vulnere cornu,
Devia vox hujus, vox hujus anormala nescit
Organicis patere modis, artique favere
Spernit, et effrenem miratur musica cantum.
Grataque vox citharae serenans gratius istis
Mellitae tribuit auri convivia vocis,
Quae cantus varii faciem variando colorans,
Nunc lacrymas in voce parit, mentita dolorem;
Nunc falsi risus, sonitu mendacia pingit,
[0477C] Et lyra quae semper cantu philomenat amoeno,
Dulcius alliciens, oculisque prooemia somni
Lectitat, et sepelit offensae murmura mentis
Fistula, quae noctu solers vigil excubat, imo
Excubiis voce compensat damna soporis:
Auribus arrisit per quem fit caetera cordis
Saxea durities, mentisque liquescere durae
Cogitur asperitas, propriumque fugare rigorem.
Hunc vocis cursum, tantumque volucris acumen
Obtusae vocis tardabant tympana gressu.
Nec tamen omnino cantus fraudatur honore,
Verbere si quis ea subtili verberet ictu,
Suscitet atque manus tractu delibet amico,
Aeris exhausti tractu sociata profundo.
[0477D] Cum dulci strepitu ructabant organa ventum,
Dividitur juncta, divisaque jungitur horum
Dispar comparitas cantus, concordia discors,
Imo dissimilis similis dissensio vocum.
Plebaeo sonitu mendica voce sonabant,
Cymbala, quae nostris nunquam clamando perorant
Auribus, auditus hominum vix digna mereri.
Nullus erat major, melior, vel gratior illo,
Quo concludebat praedictis cantibus unus,
Dulcis pentasonae cantus, vestigia cujus,
Cujus adorabat vocem plebs aemula cantum.
Et quae cum cithara discordi disputat ore,
Psalterii condita favo, mellita sapore,
Insonuit vox grata ferens munuscula cantus.
Sistra puellaris tactum poscentia dextrae,
[0478A] Linguae femineae, Martis bellique prophetae,
Vocis inauditae miracula voce canebant.
Resumit Natura suam querulosam locutionem.
Igitur Hymenaeo mysticae legationis mysteriis in dulgente, Natura aerumnosae conquestionis elegiacam orationem contexens, illorum recensebat injurias, quorum ingruente flagitio, suae reipublicae majestas, profundi detrimenti abundantem senserat laesionem. Inter quos, unum prae caeteris accuratius stimulis reprehensionis arguebat, qui prae aliis incurialius certabat dedecorare Naturam. Cum quaevis gratia nobilitatis blandiretur naturae, cum suis muneribus amicaretur prudentia, cumque magnanimitas erigeret, largitas erudiret, tamen, quia [0478B] universa massa modici fermenti asperitate laborabat, unius virtutis occidens, caeterarum virtutum orientem funditus nubilabat. Unius probitatis eclipsis, caeterarum probitatum sidera recessu ecliptico mori cogebat. Cumque Largitas ad suum alumnum ista spectare videret convitia, non audens defensionis pallio ejusdem vitia colorare, cum humili capitis demissione decidua, ad lacrymarum confugit remedia.