# Liber de Planctu Naturae 1.437-438

Alanus de Insulis, Liber de Planctu Naturae, Lines 1.437-1.438. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alanus-de-insulis/liber-de-planctu-naturae/1.437

De invidia.
De superbia vero, filia nascitur, quae maternae malignitatis haereditate potitur. Haec est invidia, quae continuae detractionis rubiginosa demorsione, hominum animos demolitur. Haec est vermis, cujus morsu morbi data mentis sanitas contabescit in saniem; mentis sinceritas computrescit in cariem; mentis requies liquatur in [0468C] laborem. Haec est hospes, qui apud suum hospitem hospitio exceptus, ejus labefactat hospitium. Haec est possessio, pessime possidens suum possessorem, quae dum alios detractionis latratibus vexat, sui possessoris animum intestino morsu perfodiens, inquietat. Haec est invidia, quae in illos quos vitiorum absorbet infernus, a quibus corporis dotes ratio naturae proscribit, quos in paupertatem insanae fortunae evomit, indignantis suae detractionis aculeos facit otiari. Sed, si quis in torrente divitiarum natat cum Croeso, opes spargit cum Cyro, in specie disputat cum Narcisso, animositate tonat cum Turno, Herculi colludit in robore, cum Platone facie ad faciem philosophiam speculatur, cum Hippolyto castitatis speculo sigillatur, in hunc [0468D] omnes suarum detractionum aculeos expendit. Nam audaciam furori temeritatis assignat, prudentiam animi in fraudis versutias, aut in verbositatis ampullositatem obliquat. Per hujus etiam detractionem, pudor in hypocrisim degenerat. Haec invidiae tabes plerosque tabefacit, qui dum alienae famae nitorem detrahere conantur, primi suae probitatis sentiunt detrimenta. His aliena prosperitas adversa, aliena adversitas prospera judicatur. Hi in aliena gratulatione tristantur, in aliena tristitia gratulantur. Isti suas in aliena paupertate divitias, [0469A] suam paupertatem in alienis divitiis metiuntur. Isti aut alienae famae serenitatem detractionis nubilo nubilare conantur, aut ejusdem gloriam sola taciturnitate furari. Isti aut pravis interpretationibus alienae probitatis sinceritatem fermentant, aut veris fermenta falsitatis maritant. Proh dolor, invidia quod monstruosius monstrum? quod damnosius damnum? quae culpabilior culpa? quae poenalior poena? haec est erroneae caecitatis abyssus, humanae mentis infernus, contentionis stimulus, anxietatis aculeus. Qui sunt invidiae motus, nisi humanae tranquillitatis hostes, mentalis depraedationis satellites? animi laborantis vigiliae hostiles, alienae felicitatis excubiae? Quid prodest alicui, si ei serenitas fortunae prosperantis applaudat, corpus [0469B] etiam purpuramento pulchritudinis hilarescat, mens insuper sapientiae splendore praefulgeat, cum liventis invidiae latrocinium, mentis depraedatur divitias? fortunae prosperantis serenitatem adversitatis vertat in nubila? decoris aurum turpitudinis convertat in scoriam? prudentiae gloriam degloriet livor inglorius?

---

Alanus de Insulis, Liber de Planctu Naturae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/alanus/alanus1.html.
