# Liber de Planctu Naturae 1.488-491

Alanus de Insulis, Liber de Planctu Naturae, Lines 1.488-1.491. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alanus-de-insulis/liber-de-planctu-naturae/1.488

De vestibus Hymenaei.
Vestes vero nunc grossioris materiae vulgari artificio plebescere, nunc subtilioris materiae artificiosissima contextione crederes superbire. In quibus picturarum fabulae, nuptiales somniabant eventus. Picturatas tamen imagines vetustatis fuligo fere coegerat aspirare. Ibi tabulam sacramentalem testimonii, finem matrimonii, connubii pacificam unitatem, nuptiarum inseparabile jugum, nubentium indissolubile vinculum, lingua picturae fatebatur intextum. In picturae etenim libro umbratiliter legebatur, quae nuptiarum exsultationis applaudit [0472C] solemnitas, quae in nuptiis melodiae solemnizet suavitas, quae connubiis convivarum arrideat generalitas specialis, quae matrimonia citharae concludat jucunditas generalis. Organicorum quoque artificum decuriata pluralitas, praedicti hominis decorabat incessum. Ipsi vero artifices in se sui magistri figurantes tristitiam, suis silentium indixerant instrumentis. Unde, instrumentorum officinae quas silentii torpor faciebat elingues, aspirare videbantur in gemitum. Igitur, postquam naturae vicinitati eum localis viciniat affinitas, haec illum signans ex nomine, cum salutis libamine, ei osculi libamen apposuit. Ex ipsius autem nominis signaculo, caeterarumque circumstantiarum loquentibus signis, Hymenaeum qui venerat recognovi, quem natura [0472D] sua locans in dextra, suae dextrae dignitate donavit.
Adventus Castitatis.
Cum inter Naturam Hymenaeumque quaedam colloquii celebraretur festivitas, ecce virgo suae pulchritudinis aurora blandiens universis, repentina sui adventus praesentia, sui directione itineris ad nostram aspirare videbatur praesentiam. In cujus pulchritudine tanti artificii resultabat solemnitas, ut in nullo naturae polientis claudicaret digitus. Hujus facies nullius adventitii coloris mendicabat hypocrisim, sed rosam cum lilio disputantem in facie, mistione naturae mirabili, plantaverat [0473A] dextera Omnipotentis. Oculi, simplicitatis disciplinati modestia, nullius petulantiae lasciviebant excursibus. Labia proprii retentiva vigoris, nec exhausta suaviis, nec osculis videbantur Veneris sensisse praeludia. Hujus tamen faciem desudantem in lacrymas, lacrymarum flumine crederes naufragari. Sertum vero materialiter ex liliis decussatae insertionis connubio fibulatis, sui capitis arriserat ornamentis. Cignei tamen crinis candor dedignatus liliorum supplicare candoribus, contradictoriam jactitabat albedinem. Vestes etiam suis verioribus albedinis argumentis nivibus conclusissent, nisi pictura varios commentata colores, earum fefellisset albedinem. In his etenim, sub commento picturae, videbatur intextum, qualiter Hippolyti castitas [0473B] muro vallata constantiae, novercalis luxuriae oppositionibus institit refellendo. Illic Daphnes, ne virginalis ferae jacturam sustineret, fuga Phoebi fugabat illecebras. Illic Lucretia fracti pudoris dispendium mortis excludebat compendio. Illic in speculo picturae, castitatis speculum Penelopem poteram speculari. Et, ut brevi narrationis tramite subterfugienda picturae multiloquia comprehendam, nullam nativitatis filiam suo commendationis ferculo, depictionis industria defraudavit. Aurei vero sigilli nobilitas, quae ut jaspidum stellabat siderea multitudo, praefatae virginis diescebat in dextera. Super sinistram autem residens turtur, sub facie elegiaci carminis, calamitosis ejulationibus, suae vocis citharam adaptabat. Adolescentularum vero cohors, [0473C] ad itineris solatium et ad obsequiale ministerium, ejus adhaerebat vestigiis. Quam postquam Natura prospexit sibi loci proximitate vicinam, solemni occursu ei obviam veniens, salutis prooemio, osculi praeludio, amplexus connubio, mentalem foris depinxit affectum; dumque praedictae virginis in praefatione salutis, nomen enituit, praesentialem agnovi Castitatis adventum.

---

Alanus de Insulis, Liber de Planctu Naturae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/alanus/alanus1.html.
