Latin
Lines 1.492-1.495
Alanus de Insulis, Liber de Planctu Naturae 1.492-495
Not analysed yet
Adventus Temperantiae.
Cumque Natura eidem festivitate collocutionis applauderet, ecce matrona regulari modestia disciplinans incessum, ad nos videbatur sui itineris tramitem lineare. Hujus statura mediocritatis erat circumscripta limitibus. Aetas vero meridianam [0473D] tendebat ad horam, vitae tamen meridies in nullo pulchritudinis obviabat amori; ruina etiam senectutis, crinem suis nivibus tentabat aspergere, quem ipsa virgo humerorum spatio inordinaria fluctuatione non permiserat juvenari, sed sub disciplina ejus cogebat excessum. Vestes nec nobilis materiae superbire gloria, nec vilitatis videbantur deflere jacturam; sed mediocritatis obedientes canonibus, nec nimiae brevitatis decurtatione truncatae, a terrae superficie peregrinantes evaserant, nec portionibus superfluis terrae faciem tunicabant, sed eam brevi osculi degustatione libabant: zona namque tunicae moderando decursum, enormitatem revocabat [0474A] in regulam. Monile autem sinus excubando vestibulis, manui negabat ingressum. In vestibus, pictura suarum litterarum fidelitate docebat, quae in hominum verbis debeat esse circumcisio, quae in factis circumspectio, quae in habitu mediocritas, quae in gestu severitas, quae in cibis refrenatio oris, quae in potu castigatio gutturis. Praefatam igitur virginem pedissequarum paucitate vallatam, festinae obviationis applausu natura suscipiens, multiplici osculorum epilogo, specificataeque salutationis auspicio, suae dilectionis cumulum figuravit; expressaque proprii nominis expressio, Temperantiae favorabilem ingessit adventum.
Adventus Largitatis.
Cumque amicae salutationis munere Natura veneraretur [0474B] praesentiam Temperantiae, ecce mulier cujus pulchritudinis adjuta fulgore materialis dies, serenioris vultus speciem jactitabat, iter festinando maturans, ad nos sui gressus lineas visa est ordinare. Hujus statura dedignata pauperiem, humanae staturae regulam evadebat. Hujus caput non in terram humiliando depressum, faciem faciebat encliticam, sed erecta cervice ad superna suspendens intuitum, ad altiora visus legebat excursum. Hujus speciem Natura expolitione limata exsculpsit, ut in ea sui artificii industriam posset admirari. Diadema vero, non operis insignitate materiae redimens paupertatem, nec ejusdem nobilitate materiae vilitatem recuperans, sed in utroque singularem referens monarchiam, sine morsu peremptoriae proprietatis [0474C] ardebat in capite. Aureus tamen crinis gratiori igne flammantior, aureo diademati indignando videbatur praestare subsellia: qui nec forficis apocopatus industria, nec in tricaturae manipulos colligatus, sed pigressiori excursione luxurians, limites humerorum transgrediens, terrae videbatur condescendere paupertati. Brachia, non brevitatis damnata pauperie, sed proceritatis excursu fluentia, non retro reciproca, sed in anteriora crederes transitura; manus, nullius complosionis arctationis reciprocae, sed largae expositionis explicatione productiles, largiendi affectabant officia. Vestes etiam ex aureis, sericisque filis insertionis osculo conjugatis materiam sortientes, ut a materiae generositate [0474D] operis commendata subtilitas, tanti artificii gratulabatur insignibus, ut non materialem, verum etiam coelestem manum operi crederes insudasse. In quibus, imaginaria picturae probabilitas sophistico procurationis suae praestigio, homines notorio avaritiae crimine laborantes, anathematis damnabat opprobrio; largitatis vero filios famae praeconiis titulatos, benedictionis gratia compensabat. Praefata igitur mulier solo asseclarum vallata ternario, cum sui gressus maturationi insisteret, ecce, Natura celebri occursu illius amicans incessus, osculum salutatione dimidians, salutationem osculo syncopabat. Ejus formae specialis insignitas, habitus [0475A] specificati curialitas, gestus individualitas, Largitatis dum promulgarent adventum, nomen in salutatione resultans, ejusdem rei fidem a nube dubitationis excepi.