# Liber de Planctu Naturae 1.496-499

Alanus de Insulis, Liber de Planctu Naturae, Lines 1.496-1.499. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alanus-de-insulis/liber-de-planctu-naturae/1.496

Adventus Humilitatis.
Dum Natura Largitati primitivae salutationis, amicaeque applausionis jura persolveret, ecce puella lentitudine pigritantis gressus morosior, columbini vultus placiditate serenior, modicitate staturae castigatioris humilior, ad nos divertere testudinei gressus modestia, videbatur. Staturae tamen humilitati, gratia pulchritudinis venerat in patronum: quae mechanicis humani artificii usurpata fallaciis, sed vivo fonte naturae scaturientis, totum corpus decoris afflaverat ornamento. Hujus crinis tanta [0475B] fuerat forficis demorsione succisus, ut apocopationis figura fere in vitium transmigraret. Capillos vero quodam exorbitationis diversiclinio devagantes, inexplicabili intricatione complicitos, inter se crederes litigare. Caput demissione profunda dejectum, humiliter encleticabat in terram. Vestes non a nativo colore materiae appositivi coloris adulteratione degeneris, suburbanae materiae vulgaritatem artificiosae operationis defendebant subsidio. Ibi fabulosis picturae commentis legebatur inscriptum, qualiter in virtutum catalogo Humilitas insignitatis vexillo praefulgeret; Superbia vero sacramentali virtutum synodo excommunicationis suspensa charactere, extremae relegationis damnaretur excidio. Huic igitur adventanti, Natura enixiori [0475C] festinatione veniens in occursum, salutationis suae ferculum osculorum melliniens condimento, vultum dilectionis exhibuit medullatae. In specificationis vero personae idiomatibus, mihi Humilitatis resultavit adventus.
Querulosa Naturae collocutio cum Hymenaeo, et virginibus praedictis.
Cum Hymenaeus, praetaxataeque virgines in Naturae facie, intestinae conquestionis faciem exemplarent, internique doloris ideas in forinsecae lacrymationis icones producere molirentur, ecce Natura verbis verba praeveniens, ait: O sola humanae tenebrositatis luminaria, occidentis mundi sidera matutina, naufragorum tabulae speciales, Portus [0475D] mundialium fluctuum singulares! radicatae cognitionis maturitate cognosco quae sit vestri conventus ratio, quae adventus occasio, quae lamentationis causa, quae doloris exordia. Homines etenim sola humanitatis specie figurati, interius vero belluinae enormitatis deformitate dejecti, quos humanitatis chlamide doleo investisse, a terrenae inhabitationis patrimonio vos exhaeredare conantur, sibi terrenum funditus usurpando dominium, vos ad coeleste domicilium repatriare cogentes. Quoniam ergo res mea agitur, cum familiaris paries inflammatur incendio, vestrae compassioni compatiens, vestro dolori condolens, in vestro gemitu meum lego gemitum, in vestra adversitate meum invenio detrimentum. De contingentibus igitur nihil omittens, [0476A] in me finem proprium consecuta, prout valeo brachium meae potestatis extendere, eos vindicta vitio respondente percutiam. Sed quia excedere limitem meae virtutis non valeo, nec meae facultatis est, hujus pestilentiae virus omnifariam exstirpare, meae possibilitatis regulam prosecuta, homines praedictorum vitiorum anfractibus irretitos anathematis cauteriabo charactere. Genium vero qui mihi in sacerdotali ancillatur officio, decens est suscitari, qui eos a naturalium rerum catalogo, a meae jurisdictionis confinio, meae judiciariae potestatis assistente praesentia, vestrae assensionis conveniente gratia, pastorali virga excommunicationis eliminet. Cujus legationis Hymenaeus erit probatissimus exsecutor; penes quem [0476B] stellantis elocutionis astra lucescunt, penes quem examinatoris consilii locatur armarium.

---

Alanus de Insulis, Liber de Planctu Naturae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/alanus/alanus1.html.
