Latin
Lines 1.552-1.556
Alanus de Insulis, Liber de Planctu Naturae 1.552-556
Not analysed yet
His ergo picturae solertiis Genio solemniter operam impendenti, Veritas tanquam patri filia verecunda ancillatione obsequens assistebat, quae non pruritu aphrodites promiscuo propagata, sed hoc solo Naturae natique geniali osculo fuerat derivata, cum Ilem speculum formarum meditantem, aeternalis salutavit idea, eam iconiae interpretis interventu vicario osculata. Hujus in facie divinae pulchritudinis deitas legebatur, nostrae mortalitatis aspernata naturam. Vestes vero coelestis artificis dexteram eloquentes, indefessae rutilationis splenditatibus inflammatae, nullis poterant vetustatis tineis cancellari: quae virgineo corpori tanta fuerant [0480C] connexione conjunctae, ut nulla exuitionis diaeresis eas aliquando faceret virginali corpori pharisaeas. Aliae autem tanquam adventitiae naturae, praecedentibus appendiciis, nunc oculis visus offerebant libamina, nunc oculorum sese figurabantur indagini. Ex opposito, veritati falsitas inimicans stabat attentior, cujus facies turpitudinis nubilata fuligine, nulla in se naturae munera fatebatur, sed senectus faciem rugarum vallibus submittens, eam universaliter implicans collegerat. Caput nec crinis vestimento videbatur indutum, nec pepli velamentum excusabat calvitiem, sed panniculorum infinita pluralitas, quos filiorum pluralis infinitas ei texuerat vestimentum. Haec autem, picturae veritatis latenter insidians, quidquid illa conformiter [0480D] informabat, ista informiter deformabat.
Quomodo Natura occurrat Genio adventanti.
Natura igitur suo gressui laxiores concedens habenas, solemnem occursum solemniter exhibendo, oscula nullo illicitae Veneris fermentata veneno, sed mystici signantia cupidinis amplexus, etiam mysticae dilectionis concordiam figurantes, Genio exhibuit adventanti.
Alloquitur Genius Naturam.
Mutua gratulatione expletionis termino consummata, Genius induxit silentium, manu postulante silentia, consequenter vero in hanc locutionis formam suae vocis monetavit materiam: O Natura, non sine internae spirationis afflatione divina, a tuae discretionis libra istud imperiale processit edictum, [0481A] ut omnes qui abusiva desuetudine, nostras leges aboletas reddere moliuntur, et in nostrae solemnitatis feria feriantes, anathematis gladio feriantur. Et quia lex hujus promulgationis legitimae, legem justitiae non oppugnat, tuique libra judicii meae discretionis sedet examini, tuae edictionis regulam ocius roborare maturo. Quamvis enim mens mea hominum vitiis angustiata deformibus, in infernum tristitiae peregrinans, laetitiae nesciat paradisum, tamen in hoc amoenantis gaudii odorat primordia, quod te mecum videat ad debitae vindictae suspiria suspirare. Nec mirum, si nostrarum voluntatum unione conformi, concordiae reperio melodiam, cum unius ideae exemplaris notio nos in nativum esse produxerit, unius officialis administrationis [0481B] conformet conditio, cum nostras mentes non superficiali dilectionis vinculo amor jungat hypocrita, sed interna animorum nostrorum latibula, casti amoris pudor inhabitet. Dum hoc verborum compendio Genius suae orationis formaret excursum, suae exclamationis quasi aurora nascente, tristitiae tenebras paulisper abstractans, salvo suae dignitatis honore, Natura Genio gratiarum jura persolvit.