Latin
1.1.15 to 1.1.16
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 1.1.15-16
Not analysed yet
CAP. VIII. -Quomodo Petrus, cum copioso exercitu tendens Jerusalem, vindictam sociorum in Hungaria fecerit. Post haec, nec longi temporis intervallo, Petrus praedictus, et exercitus illius copiosus, ut [0393C] arena maris innumerabilis, quia diversis regnis illi conjunctus convenerat, scilicet Francigenae, Suevi, Bajoarii, Lotharingi, continuabat pariter viam Jerusalem. Qui in itinere suo in Hungariae descendens regnum, ante portam Cyperon tabernacula sua fixit cum omni exercitu, quem eduxerat. His locatis, protinus regnatori Hungariae nuntios direxit, quatenus sibi suisque consociis pateret aditus et transitus per medium regni ejus. Quod illi concessum est, ea conditione interposita ne in terra regis praedam contingeret, sed pacifice viam teneret, omnia vero, quibus indigeret exercitus, sine jurgiis et lite pretio mutuarent. Petrus ergo, audita erga se suosque regis benevolentia, gavisus [0393D] est, et pacifice regnum Hungariae transivit, dans et accipiens omnia usui necessaria in numero, justitia et mensura, et sic sine turbine usque ad Malevillam cum omni legione sua profectus est. Ut autem appropinquavit terminis loci praedicti, fama in auribus suis suorumque allata est, quomodo comes regionis illius, nomine Guz, unus de primatibus regis Hungariae, avaritia corruptus, adunationem armatorum contraxisset militum, et pessimum consilium iniisset cum praedicto duce, Nichita nomine, principe Bulgarorum et praeside civitatis Belegrave quatenus et ipse collecta virtute satellitum, anteriores agminis Petri debellaret et occideret; ipse vero postremos insecutione suorum militum detruncaret, ut sic universa spolia tanti exercitus in equis, [0394A] auro et argento ac vestibus, diriperent et dividerent. Petrus haec audiens, quia Christiani erant Hungari et Bulgari, omnino de illis tantum facinus credere noluit, quousque ad Malevillam venientes, consocii illius arma et spolia sedecim sociorum Walteri, in moenibus et muris pendentia, aspexerunt, quos paulo ante retardatos Hungari in dolo spoliare praesumpserant. Petrus autem, hac confratrum injuria comperta, visisque illorum armis et spoliis, socios ad vindictam admonet. Qui fortiter signis cornicinum intonant, erectis signis ad moenia convolant, muros grandine sagittarum oppugnant, quos tam incessabili et incredibili densitate oculis in moenibus assistentium intorquebant, ut nequaquam virtutem Gallorum impugnantium Hungari sufferre valentes, a [0394B] muro declinarent, si forte intra civitatem ante vires illorum remanere valerent. Ad haec Godefridus quidam cognomen habens Burel, de Stampis civitate ortus, magister et signifer ducentorum peditum, qui et ipse pedes erat, fortis viribus, intuens fugam adversariorum procul a moenibus, muros scala, quam forte ibidem reperit, transvolat. Reinoldus de castro Breis, eques insignis, opertum habens caput galea, et lorica indutus, pariter moenia post Godefridum ascendit, donec universi tam equites quam pedites intrare contendunt. Hungari vero videntes animae suae angustias et imminens periculum, ad septem millia conglobantur ad defensionem, ac per aliam portam, quae respicit ad orientem, egressi super verticem praecelsae silicis quam praeterfluit [0394C] Danubius, et qua ex parte insuperabile erat munimentum, constiterunt. Quorum plurima pars, quae prae angusto aditu per portam velociter effugere nequiverant, ante ipsam januam in ore gladii ceciderunt. Alii, qui in vertice montis liberari sperabant, ab insequentibus peregrinis trucidati sunt, alii, a cacumine montis praecipitati, in ipsius Danubii undis absorpti sunt, sed plures navigio elapsi sunt. Ceciderunt illic circiter quatuor millia Hungarorum; peregrinorum centum tantum, praeter vulneratos, ibidem occisi sunt. Hanc Petrus adeptus victoriam, cum universis suis in eodem castello Malevillae diebus mansit quinque, propter abundantiam alimentorum quae ibi reperit in frumento, gregibus ovium et [0394D] armentis, et poculorum plenitudine et infinito numero equorum.