# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 1.1.17-18

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 1.1.17 to 1.1.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/1.1.17

CAP. IX. - Quomodo Maroam fluvium cum difficultate transierit. Comperta hac victoria et Hungarorum caede cruenta, et visis ferro caesis corporibus illorum, quae plurima exstincta atroci vulnere Danubius suis procellis advexerat Belegrave, ubi reflexo alveo iter et cursum continuat, a Malevilla distans milliari, dux praefatus Nichita, suos convocat, et, consilio ab omnibus accepto, metu concussus, Belegrave Petrum ultra exspectare recusat, sed Niczh, spe defensionis adversus vires Francigenarum, Romanorum et Teutonicorum, quia robore murorum civitas haec munita habebatur, migrare disposuit, secum asportatis universis [0395A] thesauris Belegrave; concives vero illius, per silvas et montana ac deserta loca cum armentis suis in fugam misit, quousque accersito auxilio imperatoris Constantinopolitani, sociis Petri resisteret, et vindictam Hungarorum sumeret propter amicitiam et foedus, quod cum Guz, comite et principe Malevillae, percussisset. Transactis abhinc sex diebus, nuntius quidam de villa advenarum Francorum Petro celeriter mittitur, qui hanc minarum certam legationem illi indicaret, dicens: �Rex Hungariae, collecto exercitu universi regni sui, in ultionem suorum ad vos descensurus est, de quibus ne unum quidem certum est ab armis illius evadere; nam dolor occisorum et lamenta regem et universos parentes et amicos illorum commoverunt. Quapropter [0395B] quantocius fluvium Maroam superantes, viam vestram hinc maturate.� Petrus, intelligens iram regis et illius gravissimam adunationem, cum universis sociis Malevillam deserens, sed cuncta spolia gregesque ac praedam equorum abducens, Maroam transire disposuit. Sed paucas naves, numero tantum centum quinquaginta in toto littore invenit, quibus tanta multitudo subito posset transire et evadere, propter timorem regis in fortitudine gravi supervenientis. Unde quamplurimi, quibus naves defecerant, junctura lignorum et copulatione viminum transire certabant. Sed a Pincenariis, qui Bulgariam inhabitabant, plurimi in ipsa lignorum et viminum copulatione fluctuantes sine gubernaculo, et a societate interdum divisi, sagittis confixi interierunt. [0395C] Videns autem Petrus interitum et submersionem suorum quae fiebat, Bajoariis, Alemannis caeterisque Teutonicis ex promissione obedientiae imperavit, ut Francigenis fratribus subvenirent. Qui illico septem ratibus invecti, septem naviculas Pincenariorum submerserunt cum inhabitantibus, septem tantum vivos captivantes, quos in praesentiam Petri adductos ex praecepto illius trucidaverunt. Hac ultione suorum facta, et Maroa fluvio transito, ingentia et spatiosissima nemora Bulgarorum Petrus ingreditur cum vehiculis cibariorum et omni apparatu, et spoliis Belegrave. Et septem diebus in saltu spatiosissimo expletis, ipse cum suis urbem Niczh muris munitissimam applicuit ubi flumen quoddam [0395D] per lapideum pontem ante civitatem transeuntes, pratum, viriditate et amplitudine voluptuosum, et ripam fluminis fixis tentoriis occupaverunt.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
