Latin
1.1.19 to 1.1.22
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 1.1.19-22
Not analysed yet
CAP. X. -Quomodo duci Bulgarum obsides dantur: quibus receptis, gravis contentio cum Bulgaris oritur. Hospitatis itaque peregrinis legionibus, ex providentia Petri et majorum consilio fit legatio ad ducem Nichitam, principem Bulgarorum, qui in eadem civitate praesens habebatur, quatenus licentiam emendi cibos acciperent. Quod benigne annuit, sub hac tamen conditione ut obsides ei darentur, ne aliqua injuria aut vis, sicut Belegrave, a tanta multitudine fieret Walterus filius Waleramni de Bretoil castello, quod est juxta Belvatium, et Godefridus [0396A] Burel de Stampis, duci obsides constituti et dati sunt. His missis et a duce receptis, omnium rerum sufficientia ad emendum undique illis concessa est, et non habentibus unde emerent, plurima largitio eleemosynarum a civitate largita est. Hac igitur nocte cum omni tranquillitate peracta, et obsidibus Petro a principe fideliter restitutis, centum viri Alemannorum propter contentionem vilissimam, cum quodam Bulgaro vespere habitam in venditione et emptione, paulisper subtracti a tergo agminis Petri, septem molendinis, quae sub praedicto ponte in flumine degebant, ignem submiserunt, et in favillam redegerunt, quin et domos quasdam, quae extra urbem erant, simili incendio in ultionem furoris sui succenderunt. Cives autem videntes aedificia [0396B] suorum igne conflagrare, unanimi conventu suum ducem Nichitam adeunt, Petrum et universos sequaces illius falsos Christianos asserentes, raptores tantum esse et non homines pacificos, qui Pincenarios ducis Belegrave, et Malevillae tot Hungaros occiderint; et nunc incendium hoc praesumpserint, nequaquam pro benefacto remunerationem restituentes. CAP. XI. -Quomodo dux exercitum insecutus plurima diripuerit. Dux, audita hac injuria et querimonia suorum, praecepit ut universi ad arma contenderent cum omni equitatu quem illic adunaverat, cognita invasione Malevillae, et absque mora ut peregrinos insequerentur, in caput eorum reddentes universa mala [0396C] quae sibi illata sint. Ad hoc denique ducis imperium Bulgari, Comanitae, Hungari plurimi cum Pincenariis, qui conventione solidorum ad urbis defensionem convenerant, arcus corneos et osseos arripiunt, loricas induunt; et, vexillis hastae innexis, Petrum cum exercitu suo secure gradientem insequuntur, ac tardos et extremos exercitus detruncare et transfigere non parcentes, currus et plaustra lente gressu subsequentia retinuerunt, matronas, puellas, pueros teneros abducentes, qui exsules et captivi in terra Bulgariae usque in praesentem diem cum universis rebus et armentis inventi sunt. Protinus in hac repentina peregrinorum disturbatione et occisione, quidam, Lambertus nomine, velocitate [0396D] equi elapsus, ad Petrum pervenit: cui rem hanc ignoranti et omnia quae acciderant retulit, et quomodo haec initia malorum et dolorum ab Alemannis exstiterint propter incendium quod fecerant. Petrus vero milliari remotus haec omnia ignorabat; qui, ad haec verba nuntii graviter turbatus, convocat sapientiores et magis sensatos de exercitu, quibus sic loquitur, dicens: