# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 1.1.23-24

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 1.1.23 to 1.1.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/1.1.23

CAP. XII. - Quomodo, Petro cum exercitu causa pacis obviam duci regresso, plurima juventus prostrata sit. �Grave et durum nobis infortunium, ex furore insipientium Teutonicorum ortum, imminet. Nostri quam plurimi cum ipsis Alemannis, a duce Nichila et suo satellitio, in arcu et gladio ceciderunt in ultione [0397A] incendii quod me prorsus latebat; nostra autem plaustra omnia, cum opibus et armentis retenta sunt Nihil aliud super his video utilius quam ut obviam duci redeamus, pacem cum illo componamus, quia injuste nostri cum eo egerunt, cum omnia nobis necessaria pacifice cives sui subministraverint.� Ad hanc vocem et sententiam Petri repetito itinere, exercitus reversus est ad ipsam civitatem Niczh, et in prato praefato tentoria sua relocaverunt, ut excusaret se Petrus et universam legionem quae praecesserat, ut sic, mitigato duce, captivos suos et plaustra recuperarent. In hac itaque intentione et consilio Petrus cum prudentioribus dum satageret, et verbis cautis excusationem suam ordinaret, mille insensatorum hominum juventus, nimiae levitatis et [0397B] durae cervicis, gens indomita et effrenis, sine causa, sine ratione, trans praedictum pontem lapideum ad moenia et portam civitatis in gravi assultu vadunt: quibus mille ejusdem levitatis juventus, trans vada et ipsum pontem concurrentes, ingenti vociferatione et furore in auxilium junguntur, Petrum, ductorem suum haec prohibentem et pacem fieri volentem, cum omnibus sensatis audire recusantes. In hac igitur dissensione gravissima discordiantium legionum, totus cum Petro, hanc seditionem prohibente, praeter haec duo millia, remansit exercitus, qui nullo modo ad opem his se contulerunt. Bulgari, videntes hoc schisma in populo et facile haec duo millia posse superari, e duabus eruperunt portis in sagittis, et lanceis et gravi vulnere; et sic in virtute magna oppressos [0397C] universos in fugam verterunt. Quorum viginti, a ponte corruentes, undis immersi ac suffocati sunt. Alii vero in latere pontis trecenti ad vada incognita fugam inierunt, quorum alii armis, alii undis perierunt. Tandem qui in altera parte fluvii ab hac insania revocati cum Petro in viridario remanserant, videntes quia sui tam saevo martyrio consumebantur, non ultra se potuerunt continere ab auxilio, sed induti loricis et galeis, nolente volente Petro, ad ipsum pontem convolant. In quo crudeliter hinc et hinc bellum exoritur, in sagittis, gladiis et lancois. Sed a Bulgaris vado et ponte praevento, sequaquam transire potuerunt, sed fortiter in fugam remissi sunt. Petrus visa hac suorum contritione et [0397D] fuga, legationem per quemdam Bulgarum, qui sanctam viam decreverat in Jerusalem, duci praefato misit quatenus colloquium secum paulisper habere dignaretur, et pacem in Domini nomine utrinque componerent. Quod et actum est.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
