Latin
1.1.25 to 1.1.26
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 1.1.25-26
Not analysed yet
CAP. XIII. -Qualiter exercitus ex magna parte dispersus sit, et iterum ad triginta millia adunatus. Pace hac divulgata in populo Petri, et turbine sedato, quousque omnia redirent in concordiam, pedestre vulgus rebelle et incorrigibile, currus et plaustra reparans et onerans, viam instabant. Quibus Petrus, Folckerus, Reinoldus interdicentes, donec viderent, si colloquium procederet in concordiam, nequaquam insensatos et rebelles ab incoepto avertere poterant. Cives autem, videntes quia Petrus [0398A] et majores exercitus obstaculo viae euntibus erant et plaustris ac curribus obstabant, arbitrati sunt quod cum vulgo fugam aptassent. Quapropter a porta urbis exsilientes cum militibus ducis, insecuti sunt eos in manu forti; et ad duo milliaria gravis occisio et captivatio facta est ab his retardati exercitus. Plaustrum, super quod erat scrinium Petri plenum innumerabilis auri et argenti, captum et retentum est, et ad Niczh una cum captivatis reductum, et in aerario ducis repositum; caetera spolia militibus divisa sunt, viri sine numero caesi sunt, pueri cum matribus abducti, mulieres nuptae et innuptae, quarum ignoratur numerus. Petrus vero et omnis manus illius, quae evadere potuit, per opacum et spatiosum nemus, pars per abrupta montium, pars per [0398B] deserta noca dispersi, ut oves a lupis fugam maturabant. Tandem Petrus, Reinoldus de Breis, Walterus filius Waleramni de Bretoil, Godefridus Burel, Folckerus Aureliensis, omnes hi cum quingentis solummodo post hanc fugam in vertice cujusdam montis casu convenerunt. Nec enim de quadraginta millibus plures remansisse visi sunt. Tunc vero Petrus considerans quia gens et exercitus ejus graviter imminutus est, anxie in diversa meditatur, et vehementi suspirio dolet dissipatas legiones, et tot millia suorum cecidisse, Bulgarorum autem unum solummodo periisse, miratus, si adhuc quispiam de quadraginta millibus profugis ac dispersis viveret. Unde ex ipsius sententia et visione, hi qui secum in montis cacumine constiterant fugientes, signis et [0398C] cornibus perstrepunt, ut peregrini, quacunque dispersi essent per montes et silvas ac loca deserta, audito signo Petri suorumque, in unum revertentes coadunarentur, et iter quod coeperant iterarent. Nec primum dies inclinata fuit, quod audito signo ad septem millia collecta sunt. Sic adunati, et a dispersione reversi, viae iterato insistunt, et ad civitatem quamdam, rebus vacuam et civibus, applicuerunt; ubi castra figentes, socios profugos ac dispersos praestolati sunt. Sed minime alimenta in locis desertis reperire aut investigare potuerunt, nimiam ibi tolerantes penuriam, quia plaustra et currus, frumentum, hordeum, carnesque ferentes ad edendum, supra duo millia amiserant, neminem videntem aut aliquid offerentem invenientes. In mense [0398D] itaque Julio haec adversa illis contigerant, quando hac in regione frumenta et segetes maturae jam ad messem flavescunt. Angustiato itaque fame populo, visum est viris consilio cautissimis, ut segetes maturas repertas in campestribus desertae et vacuae civitatis igne torrerent, et torrida grana excuterent, quibus populus jejunus sustentari posset. Hoc etenim sustentaculo annonae tribus diebus vixit populus, quousque profugi et dispersi ad triginta millia readunati sunt, praeter decem millia quae perierant.