# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 1.1.27-30

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 1.1.27 to 1.1.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/1.1.27

CAP. XIV. - Quomodo imperator Petro legatos direxerit, ut veniret Constantinopolim. Interea nuntii ducis ad dominum imperatorem Constantinopolim praecesserunt, qui sibi universa in [0399A] malo de actibus et infortunio retulerunt, nempe qualiter exercitus Hungaros Malevillae occiderit, et quomodo ad civitatem Niczh veniens, pro benefactis mala civibus reddiderit, sed non tamen hoc impune praesumpserit. Imperator haec audiens, Petro legatos dirigit; qui Petrum, vacua et deserta civitate relicta, in urbem Sternitz cum omni comitatu suo profectum repererunt, ex edicto imperatori haec illi nuntia ferentes: �Petre, domino imperatori graves de te tuisque querimoniae allatae sunt, eo quod in regno ipsius praedam et seditionem tuus fecerit exercitus. Quapropter ex imperio ipsius interdicitur tibi ne ultra tres dies moram facias in aliqua regni sui civitate, donec urbem Constantinopolim ingrediaris. Civitatibus autem omnibus, per quas transiturus [0399B] es, ex imperatoria jussione praecipimus ut pacifice tibi omnia tuisque vendant, et quia Christianus es, Christianique tui consocii, non ultra iter tuum impediant. Et quidquid in superbia et furore satellites tui adversus ducem Nichitam deliquerunt, prorsus tibi remittit; scit enim quod pro hac injuria graviter poenas exsolvistis.� Petrus, hac audita domini imperatoris legatione pacifica, non modicum gavisus et prae gaudio lacrymatus, gratias Deo retulit, qui, post nimiam et severam correptionem, nec immeritam, sibi suisque dedit gratiam in conspectu tam magnifici et nominatissimi imperatoris. CAP. XV. - Quomodo Petrus secundam imperatoris legationem acceperit, ut Constantinopolim maturaret iter. [0399C] Igitur mandatis illius obediens, a Sternitz civitate processit, et ad urbem Phinopolim cum omni populo suo secessit. Ubi universo casu et infortunio suo recitato in audientia omnium Graecorum civium, plurima Byzantiorum, argenti, equorum et mulorum munera suscepit pro nomine Jesu et timore Dei, omnibus super eum misericordia motis. Deinde post tertiam lucem hilaris et laetus in largitate rerum necessariarium migrans, Adrianopolim secessit. Ubi duobus solummodo diebus hospitio remoratus extra muros urbis, tertia luce exorta inde recessit. Nam secunda legatio imperatoris sollicitabat eum, ut Constantinopolim maturaret iter, quia fervebat imperator desiderio videndi eumdem Petrum, propter famam quam de illo audierat. Ut autem ventum est Constantinopolim, [0399D] exercitus Petri jussus est procul a civitate hospitari, quibus emendi licentia pleniter concessa est.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
