Latin
1.1.31 to 1.1.32
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 1.1.31-32
Not analysed yet
CAP. XVI. -Quomodo Petrus et exercitus ab imperatore benigne susceptus sit, et deinde mare transierit. Petrus vero statura pusillus, sed sermone et corde magnus, in praesentiam imperatoris cum solo Folkero introducitur a legatis ipsius imperatoris, uti videret si esset sicut de illo fama erat. Petrus vero introiens ad imperatorem confidenter, in nomine Domini Jesu Christi, salutavit, et quia in ipsius Christi amore et gratia ad visitandum sanctum ejus sepulcrum ex patria sua secesserit, recitat per singula, et adversitates quas jam in brevi pertulerit commemorat, viros potentissimos, comites et duces [0400A] nobilissimos, se post modicum subsecuturos denuntiat, qui causa visendi Dominicum sepulcrum, ardentissimo desiderio pariter viam insistere Jerusalem decreverint. Imperator autem, viso Petro et animi illius intentione ex ipsius verbis cognita, quid velit aut quid de suo cupiat requirit. Qui ut misericorditer accipiat precatur, unde sustentationem vitae cum suis habeat, asserens quanta et quam innumerabilia bona ex imprudentia et rebellione suorum amiserit. Imperator, hac Petri humilitate audita, motus misericordia, ducentos byzantios aureos sibi dari jussit; de moneta vero quae dicitur tartaron, modium unum exercitui illius erogavit. Post haec Petrus, a colloquio et palatio imperatoris regressus et benigne ab eo commendatus, solummodo quinque [0400B] diebus requievit in campis et praedio ad Constantinopolim, ubi simul Walterus Senzavehor sua locavit tentoria, socius factus ab ipso die et deinceps, admistis copiis, armis et universis usui necessariis. Deinde diebus quinque completis, tentoria sua ameventes, brachium maris S. Georgii navigio et auxilio imperatoris superant, et terminos Cappadociae intrantes, per montana ingressi sunt Nicomediam, ibidem pernoctantes. Et post haec ad portum qui vocatur Civitot castrametati sunt. Illuc assidue mercatores admovebant naves onustas cibariis vini, frumenti, olei et hordei, caseorumque abundantia, vendentes omnia peregrinis in aequitate et mensura. In hac itaque necessariorum plenitudine gaudentibus et corpora fessa curantibus, adsunt nuntii Christianissimi [0400C] imperatoris, qui Petro exercituique ejus interdixerunt iter versus montana Nicaeae urbis, propter insidias et incursus Turcorum, donec amplior numerus adfuturorum Christianorum illis accresceret. Petrus vero audiens, legationi et consilio imperatoris acquievit, ut et universus populus Christianorum. Et curriculo duorum mensium illic in pace et laetitia epulati, moram fecerunt, secure ab omni hostili impetu dormientes.