# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 1.1.35-37

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 1.1.35 to 1.1.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/1.1.35

CAP. XVIII. - Quomodo Solymanus dux, congregatis Turcis, praedictum castrum expugnaverit, quosdam captivos duxerit, reliquos occiderit. [0401C] Solymanus autem, dux et princeps exercitus Turcorum, adventu Christianorum audito, tum praeda et rapinis, suorum quindecim millia ab omni Romania et regno Corrozan contraxit, viros peritissimos belli in arcu corneo et osseo, et sagittarios agillimos. Quibus congregatis, post duos dies Teutonicorum victoriae, ad urbem Nicaeam revertitur de terra longinqua cum adunatione validissima: ubi amplior ira et dolor illi auctus est ex fama Alemannorum et invasione praesidii, quod amiserat, et strage ac ejectione virorum suorum. Deinde tertiae diei sole orto, Solymanus cum omni comitatu suo castrametatus, [0401D] a Nicaea, praesidio, quod Teutonici invaserant, applicuit. Quod signiferi illius in virtute sagittariorum fortiter assilientes, Teutonicos in moenibus atrociter resistentes sagittis crudeliter infigunt ac fatigant, quousque ad defensionem ultra stare non valentes, a muro et moenibus immoderato grandine sagittarum retrusi sunt, infra praesidium protectionem a jaculis nudi et angustiati quaerentes. Turci vero videntes quia Alemannos a muris et moenibus represserant, trans muros et moenia transcendere parant. Sed Alemanni, qui infra praesidium erant, vitae solliciti et studiosi, penetrare volentibus lanceas opponebant; alii gladiis et bipennibus in faciem illis resistebant, quousque non ultra conscendere ausi [0402A] sunt. Turci igitur, hac sagittarum impugnatione et nimio grandine Alemannos absterrere non valentes, comportaverunt omnia lignorum genera ad ipsam januam praesidii. Quae igne submisso combusta est, et plurima aedificia, quae erant in arce, donec flamma et calore invalescente, alii exusti sunt, alii a muris salutem sperantes desiliunt. Sed Turci, qui foris erant, exeuntes et fugientes ense trucidabant; alios, vultu et corpore juvenili venustos, circiter ducentos abduxerunt captivos; caeteri omnes gladio et sagitta consumpti sunt. CAP. XIX. - Quomodo exercitus per dies octo Petrum exspectaverit, et quomodo quosdam Turci de exercitu decollaverunt.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
