# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 1.1.38-40

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 1.1.38 to 1.1.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/1.1.38

Ultione hac gravi Solymano cum suis et cum Alemannis [0402B] captivis, regresso, fama tam crudelissimae necis Teutonicorum perlata est in castris Petri. Unde animi et corda cunctorum, vehementi consternata sunt dolore super interitu confratrum suorum. Hoc ergo infortunio suorum moti, saepius consiliis inter se utuntur, utrum recenter in ultionem illorum insurgerent, an Petrum operirentur. Ante hos enim dies Petrus Constantinopolim ad imperatorem migraverat, pro exercitu suo rogaturus, ut illis venditionem necessariorum alleviaret. Consilium autem inter se habentibus, Walterus Senzavehor omnino se in ultionem fratrum ire contradixit, donec eventus rei planus innotesceret, et praesentia Petri adesset, cujus consilio omnia acturi essent. Hoc consilio Walteri sedatus est populus octo diebus, [0402C] praestolans adventum Petri. Sed nequaquam adhuc potuit ab imperatore redeundi licentiam habere. Octavo dehinc die Turci, viri militares et arte belli illustres, surrexerunt ab urbe Nicaea, numero centum, regionem et urbes in montanis sitas perlustrantes, scire et intelligere volentes de praeda et rapinis quas Galli abduxerant. Ibi ipsa die plurimos peregrinos, hac et illac vagantes, diversis in locis, interdum decem, interdum quindecim, aut eo amplius, decollasse perhibentur. Hoc denique rumore in castris Petri rursus ventilato, scilicet Turcos adesse et suos circumvagos decollasse, omnino excusant credere tam longe eos a Nicaea descendisse. Sed tamen aliqui consilium dederunt ut eos persequerentur, [0402D] si adhuc in finibus illis reperiri possent. CAP. XX. - Quomodo exercitus, ad ultionem sociorum armatis, Solymanus cum multa manu occurrerit pugnaturus. Interea veritate comperta, exoritur tumultus in populo et unanimiter pedites conveniunt Reinoldum de Breis, Walterum Senzavehor, Walterum quoque de Bretoil et Folckerum Aureliensem, qui erant principes exercitus Petri, quatenus ad vindictam fratrum consurgerent adversus Turcorum audaciam. Sed hi prorsus ituros se negant, donec Petri praesentiam et consilium haberent. Godefridus autem Burel, magister peditum, illorum responsis auditis timidos minime in bello valere tam egregios milites asserens, saepius sermone aspero improperabat [0403A] viris his qui Turcos persequi in ultionem fratrum caeteros socios prohiberent. Econtra primores legionis contumelias et improperia illius suorumque sequacium ultra ferre non valentes, ira et indignatione graviter moti, ituros se pollicentur adversus Turcorum vires et insidias, etiamsi mori contingat illos in praelio. Nec mora, surgente primo diluculo quartae diei, per universa castra jubentur armari universi equites et pedites, et signis cornicinum intonare, et bellum congregari. Soli inermes et infirmi cum femineo sexu innumerabiles in castris relicti sunt. Armati vero, et universi congregati ad viginti quinque millia peditum et quingentos equites toricatos, viam insistunt ad urbem Nicaeam, ut ducem Solymanum et caeteros Turcos, bello lacessentes, [0403B] in ultionem confratrum cum eis pralium committerent. In sex acies itaque divisi et ordinati, et quibusque vexillis attitulati, in dextro et in sinistro incedebant. Vix tria milliaria a portu et statione Civitot processerant, absente et omnia ignorante Petro, per praedictam silvam et montana in vociferatione et tumultu vehementi gloriantes et intonantes, et ecce Solymanus cum omni comitatu suo intolerabili eamdem silvam ex fronte altera intraverat, a Nicaea urbe descendens, ut repentino tumultu Gallos in castris incurreret, et nescios ac improvisos in ore gladii universos consumeret atque deleret. Hic audito adventu et vehementi strepitu Christianorum, miratur nimium quidnam tumultus is voluerit; [0403C] nam latebant eum universa, quae Christiani decreverant. Statimque peregrinos adesse intelligens, suos sic alloquitur: �Ecce Franci ad quos tendimus adsunt. Certum autem sit vobis quia adversum nos pugnaturi veniunt. Sed quantocius a silva et montanis recedamus in apertam camporum planitiem, ubi libere cum eis praelia conseramus, et nullum invenire possins refugium.� Quod ita ad vocem Solymani actum est, et in silentio magno a silvis et montanis egressi sunt.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
