# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 1.1.41-44

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 1.1.41 to 1.1.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/1.1.41

CAP. XXI. - Quomodo Turci cum Christianis graviter conflixerint. Francigenae autem, Solymani ignorantes adventum, a silvis et montanis in clamore et alta vociferatione procedebant, tunc primum Solymani acies [0403D] mediis campis intuentes et eos ad praelium operientes. Quibus visis, invicem se confortare in nomine Domini coeperunt, duasque acies praemittunt, quae quingentos equites habebant. Solymanus autem duas acies praemissas intuens, frena sine tardatione laxat equi, laxantque sui et inaudita atque intolerabili vociferatione reddunt attonitos et stupefactos milites catholicos. Dehinc sagittarum grandine per medias irruunt acies, quae, graviter attritae et dissipatae, a subsequente sua multitudine divisae sunt. Audita hac armorum concussione, et vociferantium Turcorum crudeli insecutione, postremi exercitus, qui nondum a silva processerant, in unum conglobantur in angusta semita, per quam venerant, ad resistendum et prohibendum [0404A] semitae angustiam et montana; praedictae vero acies, per quas Turci a societate divisas irruperant, ad silvam et montana reditum non habentes, versus Nicaeam iter arripiunt. De qua extemplo reversi, fortiter inclamantes per medios Turcos revolant, et sese tam equites quam pedites invicem commonentes, ducentos milites Turcorum in momento peremerunt. Turci autem videntes quia virtus equitum praevaluisset in concertatione suorum, equos eorum transmissis sagittis vulnerant, et sic in pedibus fortissimos athletas Christi reddunt. CAP. XXII. - Quomodo Turci infinitam multitudinem Christianorum peremerint. Ubi Walterus Senzavehor trans loricam et praecordia [0404B] septem sagittis infixus occubuit, Reinoldus de Breis et Folcherus Carnutensis, viri nominatissimi in terra sua, simili martyrio ab hostibus consumpti ceciderunt, sed non sine magna strage Turcorum. Walterus vero de Bretoil, filius Walramni, et Godefridus Burel, magister peditum, inter vepres et dumeta fuga elapsi, per angustam semitam, qua tota manus subtracta a praelio et in unum collecta habebatur, reversi sunt. Quorum fuga ac desolatione cognita, universi in fugam versi sunt, accelerantes iter versus Civitot, eadem via qua venerant, parum se defendentes ab hostibus, Turci itaque, gaudentes prospero successu victoriae, detruncabant miseram manum peregrinorum, quos spatio trium milliarium caedendo usque ad tentoria [0404C] Petri persecuti sunt. Tentoria vero intrantes, quotquot repererunt languidos ac debiles, clericos, monachos, mulieres grandaevas, pueros sugentes, omnemque aetatem gladio exstinxerunt, solummodo puellas teneras et moniales, quarum facies et forma oculis eorum placere videbatur, juvenesque imberbes et vultu venustos abduxerunt; pecuniam, vestes, mulos, equos et omnia pretiosiora cum ipsis tentoriis Nicaeam asportarunt. Est autem supra littus maris, juxta praedictum Civitot, praesidium quoddam antiquum et desertum, ad quod, tria millia peregrinorum, fugam arripientes, ingressi sunt dirutum praesidium pro spe defensionis. Sed portas et obstacula nulla reperientes, clypeos pro porta, sic ut anxii et auxilio destituti, cum ingenti mole saxorum ostio [0404D] advolverunt, lanceis tantum et arcu ligneo et missilibus saxis viriliter pro vitae necessitate se defendentes ab hostibus. Turci vero, videntes se parum proficere in caede inclusorum, undique cinxerunt praesidium, quod erat sine tecto, sagittas in altum intorquentes, ut ab aethere revertentes in verticem et in corpora inclusorum corruentes, misellos exstinguerent caeterique hoc viso in deditionem cogerentur. Plurimi sic laesi et exstincti illic fuisse referuntur, sed crudeliorem ab impiis poenam metuentes, non armis, non vi exire coacti sunt.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
