Latin
1.1.45 to 1.1.48
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 1.1.45-48
Not analysed yet
CAP. XXIII. -Quomodo tria millia Christianorum qui evaserant, a Turcis obsessi, imperatoris auxilio liberabantur. Jam sol mediam diem peregerat, quando haec tria [0405A] millia praesidium ingressa a Turcis obsessi sunt. Sed fortiter pro vitae necessitate se defendentes, nullo tamen ingenio, aut in ipsius noctis umbra ab hoc praesidio potuerunt divelli, donec nuntius quidam Graecus fidelis et catholicus, noctu navigio mare transiens, Petro in civitate regia reperto, omnia pericula eorum retulit, et caeterorum casum et consumptionem. Petrus agnito periculo suorum et infortunio consumptorum, lugens ac dolens, imperatorem humiliter deprecatur, quatenus misellis peregrinis paucis, tot millium reliquiis, in nomine Jesu Christi subveniat, et non a tantis carnificibus desolatos et anxiatos consumi patiatur. Imperator audito Petro de casu et obsidione suorum, motus est misericordia, et undique Turcopolis accitis, et [0405B] cunctis nationibus regni sui, praecepit sub omni festinatione trans brachium maris fugitivis et obsessis Christianis subvenire, et Turcos ab obsidione expugnatos effugare. Turci autem imperatoris edicto comperto, media nocte cum captivis Christianis et spoliis plurimis a praesidio se moverunt, et sic inclusi et obsessi peregrini milites ab impiis liberati sunt. CAP. XXIV. -Quomodo quidam Godescalcus magnam manum in eamdem expeditionem contraxerit. Non multo temporis intervallo post Petri transitum, quidam presbyter Godescalcus nomine, Teutonicus natione, incola fluminis Rheni, ejusdem viae in Jerusalem amore et desiderio succensus ex Petri [0405C] admonitione, plurimorum corda ex diversis nationibus ad instandum pariter viam suo excitavit sermone, et ex diversis regionibus Lotharingiae, orientalis Franciae, Bavariae, Alemanniae supra quindecim millia contraxit, tam militaris quam pedestris vulgi, qui pecunia ineffabili cum caeteris rebus necessariis collecta, iter suum pacifice usque in regnum Hungariae continuasse perhibentur. Ad portam vero Meseburg et ejus praesidium, gratia regis Calomani venientes, honorifice introducti sunt. Quibus etiam concessa est licentia emendi vitae necessaria; et pax utrinque indicta ex praecepto regis, ne qua seditio a tanto exercitu oriretur. Sed dum per aliquot dies moram illic facerent, et vagari coepissent, [0405D] Bavari vero et Suevi, gens animosa, et caeteri fatui modum potandi excederent, pacem indictam violant, Hungaris vinum, hordeum et caetera necessaria paulatim auferentes, ad ultimum oves et boves per agros rapientes occiderunt, resistentes quoque et excutere volentes peremerunt; caeteraque plurima flagitia, quae omnia referre nequimus, perpetrarunt sicut gens rusticano more insulsa, indisciplinata et indomita. Juvenem quemdam Hungarum, ut aiunt qui praesentes fuerunt, pro vilissima contentione paro per secreta naturae transfixerunt in fori platea. Cujus rei, et caeterarum injuriarum querimonia, usque ad aures regis suorumque principum perlata est.