# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 1.1.49-50

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 1.1.49 to 1.1.50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/1.1.49

CAP. XXV. - Qualiter omnis exercitus Godescalci insolenter agens in Hungaria peremptus sit. [0406A] Rex, hac inquietatus infamia, totaque illius domo turbata, praecepit satellitibus suis se armare et signo totam Hungariam in ultionem hujus facinoris caeterarumque contumeliarum commoveri, et nulli peregrinorum parcere, eo quod foedam rem perpetrassent. Mox exercitus Godescalci tam crudele mandatum regis ad internecionem eorum intelligentes, signis intonuerunt per universas societates, et in campo Belegrave secus oratorium S. Martini conglobati sunt. Nec mora, regia virtus totius regni Hungariae in armis adfuit, ut populum conglobatum disturbaret. Sed fortiter resistentes, sicut anxios et vitae sollicitos, in gladiis et lanceis et sagittis Teutonicos [0406B] repererunt. Quapropter et ipsi minus eos aggredi ausi sunt. Ut ergo viderunt quia illis res erat pro anima, et non sine inaestimabili damno cum Gallis committere possent, blande eis in dolo locuti sunt in hunc modum: �Pervenit querimonia ad dominum nostrum regem de injuriis, quas regno suo intulistis. Sed arbitratur vos non omnes hujus facinoris reos, eo quod plurimi inter vos sensati habeantur, et non minus vos molestaverit pax violata, quam ipsum regem et suos. Unde, si domino regi satisfacere vultis, et principes terrae placare, oportet et necesse est ut omnia arma vestra in manum domini regis reddatis, et ex consilio nostro pacificos vos exhibeatis, in ditionem vero regis cum omni pecunia, quam habetis, intrantes, iram ejus [0406C] mitigetis, et sic gratiam in oculis ejus inveniatis. Sin autem aliud egeritis, nec unus quidem vestrum ante faciem ejus suorumque vivere poterit, quia contumeliam et injuriam nimiam in regno ejus exercuistis.� Godescalcus igitur et caeteri viri sensati hoc audientes, et puram fidem ex his credentes verbis, et quia Hungari Christianae erant professionis, universo coetui consilium dederunt quatenus juxta hunc sermonem, ad satisfaciendum regi arma redderent, et sic omnia in pacem et concordiam redirent. Acquieverunt universi huic consilio, et loricas, galeas et omnia arma totamque pecuniam (stipendium vitae suae scilicet in Jerusalem) in manus magistratus regis reddiderunt, ac humiles et tremefacti [0406D] colla sua regi subdiderunt, totius misericordiae et humanitatis certi erga regem consequendae. Ministri vero regis et milites universa arma palatio regis intulerunt in conclavi, pecuniam et caetera pretiosiora, quae tantus congesserat exercitus, in aerarium regis deputaverunt. Sic armis universorum in conclavi repositis, omnem clementiam, quam polliciti sunt regem in populo habiturum, mentiti sunt, quin potius crudeli strage irruentes in eos, inermes ac nudos detruncabant ac caedem immanissimam in eos exercebant, adeo ut, sicut hi pro vero affirmant qui praesentes vix evaserunt, exstinctis et occisis corporibus et sanguine tota planities Belegrave occuparetur, et pauci ab hoc martyrio liberarentur.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
