# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 1.1.57-58

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 1.1.57 to 1.1.58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/1.1.57

CAP. XXIX- Quomodo exercitus, negato transitu, cum Hungaris conflixerit. Hac Judaeorum caede tam crudeliter peracta, paucisque elapsis, et paucis timore potius mortis quam amore Christianae professionis baptizatis, cum plurimis illorum spoliis comes Emicho, Clareboldus de Vinduil, Thomas, et omnis illa intolerabilis societas virorum ac mulierum viam Jerusalem [0408B] continuarunt, tendentes versus regnum Hungariae, ubi transitus regia via universis peregrinis minime negari solebat. Sed his ad praesidium regis Meseburg venientibus, quod fluvii, Danubius et Lintax, paludibus firmant, pons et porta praesidii clausa reperitur, ex praecepto regis Hungariae, quia timor magnus invaserat universos Hungaros pro caede quam exercuerant in confratres eorum, et adhuc fetebant corpora occisorum, cum tantus subsecutus est exercitus. Erant enim ducenta millia equitum et peditum, sed equitum vix ad tria millia computabatur numerus. Clausa itaque janua, et universis transitu per regnum negato, locaverunt castra per camporum planitiem, et nuntios regi dirigentes, pacemque quaerentes, minime in pace et promissione [0408C] sua auditi sunt. Hinc Emicho, Thomas, Clareboldus, viri militari actione illustres, cum cautioribus ineunt consilium, ut regis terras ex hac parte jacentes vastarent, nec hinc recederent, donec trans paludem et fluvium Lintax pons locaretur, per quem muro praesidii aliqua arte appropinquantes transforarent, ut vel sic transitus in virtute sua pateret. Qui diebus multis a medio mensis Junii ante praesidium residentes, et pontem componentes, saepius inclusos expugnabant, defensores vero praesidii fortiter resistentes hinc et hinc jacula intorquebant, et plurimam stragem utrinque faciebant. Interdum hi ex arce erumpentes in virtute loricatorum, fortiter Gallos citra fluvium et pontem urgebant, interdum Galli praevalentes, Hungaros [0408D] bello et vulnere aggravatos usque in praesidium remittebant. Die autem quodam circa nonam, Thomas, Clareboldus et Willhelmus cum trecentis, lorica et galea indutis, et equo doctis militibus, descenderunt ad insidias, ubi transitus Hungarorum navigio saepius fiebat ad tuendam terram, si forte cum illis confligere, et bellum committere opportunitas daretur, aut armenta illorum inventa depraedari possent. Illis ergo hac in spe descendentibus, septingenti milites regis ad explorandum exercitum Christianorum occurrerunt in equis militaribus et armis. Qui videntes, ab eis se nequaquam posse effugere, subito Gallorum turmas incurrerunt; et praelia committentes, superati et vulnerati graviter [0409A] attriti sunt, fugam per nota loca facientes, et suam in terram tristes et dolentes navigio remeantes. In hac conflictione Willhelmus principem exercitus Hungarorum et collateralem regis aggressus, virum illustrem et niveis crinibus renitentem, decollavit. Ex hac victoria universae legiones totam noctem illam in laetitia vigilem duxerunt, et multos Hungarorum captivos habuerunt.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
