Latin
1.1.59 to 1.1.60
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 1.1.59-60
Not analysed yet
CAP. XXX. -Qualiter subito disturbato exercitu innumerabilis multitudo perierit. Postquam hujusmodi plurimas congressiones, et quotidianas strages per longum temporis spatium, exercitus taedio victus, et escarum defectione attenuatus, die constituto in virtute loricatorum trans pontem, quem firmaverant, alii conferuntur, alii [0409B] per paludes diffusi praesidium Meseburg fortiter aggrediuntur. Et applicitis ingeniis, duobus in locis muros perforant, Hungaros non parce angustiant, donec fere omnibus, in crastino si persisterent, aperiretur. Rex autem Calomanus et omnis comitatus ejus mature equos ascenderunt, parati ad fugam versus regnum Russiae, si tantam vim Gallorum, superato praesidio, terram ingredi viderent. Pontes enim longa vetustate dirutos reparaverant, per quos transire possent paludes et fluvios in terram Russiae, si necessitate cogerentur. Sed dum fere omnia prospere successissent Christianis, et muros grandi foramine penetrassent, nescio quo casu aut infortunio tantus timor universum exercitum invasit, ut in fugam pariter redderentur, ut quasi oves a lupis [0409C] irruentibus dispersi et concussi, hac et illac diffugium quaerentes, sociorum obliviscerentur, Hungari vero, videntes tam subito athletas fortes deficere et fugam maturare, in virtute magna e portis cum rege exsiliunt, sine tardatione fugientes persequuntur, plurimam caedem exercentes et plurimos captivantes, ac plerumque noctis in persecutione consumentes. Pedestris vulgi utriusque sexus tanta facta est occisio ut aquae Danubii et Lintax in sanguineas mutarentur undas. Plurimi vero et numero incomparabiles per aquas liberari sperantes, prae timore imminentis occisionis Danubii undis caeco ausu inferuntur, et aquis vehementibus suffocantur. Mirabile [0410A] dictu! tanta futigitivorum submersio facta est ut tam spatiosi fluminis aquae prae tot millium corporibus per aliquantum tempus videri non possent. Emicho autem, Thomas, Clareboldus, Willhelmus, et alii pauci, quorum equi cursu adhuc valebant, incolumes evaserunt, et aliqui, qui in palustri herba frutetisque latuerunt, aut in opaca nocte fugere potuerunt. Emicho et quidam suorum, via qua venerant, reditum fugiendo tenuerunt; Thomas, Clareboldus et plures suorum versus Carinthiam et Italiam fuga elapsi sunt. Sic manus Domini contra peregrinos esse creditur, qui nimis immunditiis et fornicario concubitu in conspectu ejus peccaverant; et exsules Judaeos, licet Christo contrarios, pecuniae avaritia magis quam pro justitia Domini gravi caede [0410B] mactaverant, cum justus judex sit Dominus, et neminem invitum aut coactum ad jugum fidei catholicae jubeat venire.