# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 10.1.15-18

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 10.1.15 to 10.1.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/10.1.15

CAP. VIII. - Rege Tabariae commorante, Ascalonitae quingentos Christianos juxta flumen Rames peremerunt. Interea dum rex in his negotiis illic moram ageret, [0659C] viri Ascalonitae ejus absentiam comperientes et novi exercitus recessum, Hugonis ac fratris ejus interitum, legationem Sur, quae est Tyrus, et Sagittam, quae est Sidon, Baruth quoque, quae est Baurim, cum festinatione dirigunt, ut in armis et copiis in unum die statuto conferantur; et sic Rames, quae est Rama, et Japhet in impetu assilientes, viros Christianorum incautos aggrediantur, alios interimentes, alios captivos abducentes. Qui usquequaque juxta legationem Ascalonitarum convenientes, ad septem millia equitum annumerati, in fortitudine vehementi in planitie camporum Assur et Rames, subitis clamoribus irruerunt, ubi peregrinos incautos et tantae multitudinis nescios juxta flumen, [0659D] quod Assur et Rames interfluit, reperientes mense Octobri feria quarta, ipso natali B. Dionysii martyris, lanceis et sagittis fortiter incurrerunt, quorum non pauciores quam quingenti detruncati et decollati sunt. CAP. IX. - Ubi Ascalonitis Rames expugnantibus Rotgerus cum militibus obviavit in pugnam. Hac in potentia et virtute armorum suorum tot peregrinis attritis, nimium gloriantes Ascalonitae et caeteri gentiles regis Babyloniae, mox adfuerunt in campestribus Rames ut expugnarent urbem, ejus habitatores bello lacesserent, si forte aliqui prodirent ex ea, prout solitum semper eorum audacia habebat resistere. Erant hac die Christiani cives et milites improvisi et immunes; equites vero non [0660A] amplius octo in urbis defensione et tuitione reperti sunt. Qui cum defensore suo quodam, Baldewino nomine, perterriti, omnes vires et apparatus regis Babyloniae adesse arbitrantes, sine mora in equis celerrimis octo equites urbem egressi sunt, ac Japhet introeuntes, nuntiaverunt Rotgero de castello Resset, qui urbi Japhet praeerat, et caeteris conchristianis quomodo Ascalonitae et tota virtus Babyloniae campestria urbis Rames occupassent, et procul dubio sine intermissione ad urbis Japhet moenia properare. Hoc audito, quotquot erant equites in urbe Japhet et pedites, ex subita admonitione Rotgeri a porta urbis accincti armis processerunt obviam, appropinquantes hosti, ut moenia et urbis introitum inimicis omni armorum genere et virtute [0660B] prohiberent.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
