# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 10.1.35-39

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 10.1.35 to 10.1.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/10.1.35

CAP. XVIII. - Bothero auxilium Brodoan implorante, Tankradus a civibus invitatus non tamen intromissus est. Botherus igitur in una turrium civitatis firmissima hospitatus, cives habens suspectos, eo praecipue quod Christiani essent, Brodoan principi civitatis Alapiae occulte nuntios direxit, ut subito congregatis copiis descendens, civitatem Femiam occuparet et expugnaret, atque dextris invicem datis, civitatem et regionem obtinerent. Haec Christiani et Armenii cives intelligentes, exterriti sunt vehementer, eo quod [0663B] rursus dominio gentilis tyranni Brodoan subderentur. Et sub manu traditoris Botheri constituti, Tankrado nuntios dirigunt, eo quod vir Christianus et bellator praecipuus fuerit, quatenus assumptis viribus et sociis, ad eos transiens, primatum civitatis et regionis apprehenderet ac deinceps obtineret. Qui illico septingentis collectis equitibus, mille vero peditibus ad ipsam civitatem profectus, minime intromissus est. Universos enim cives et primos urbis Botherus, traditor sceleratus, blandis promissis et magnis muneribus corruperat; ac minis et terroribus animos et corda cunctorum infregerat. CAP. XIX. - Tankradus ad tempus recedens, post Pascha urbem Femiam obsidione vallavit. Tankradus quidem videns sibi cives aversos, ante [0663C] urbis moenia tentoria locavit; ac trium hebdomadarum spatio illic consummato, in universis assultibus suis nequaquam proficere potuit. Sic omnes traditor avertit. Jejunium quadragesimale jam mediatum processerat. Igitur Tankradus videns quia nihil hoc tempore proficeret, amotis castris Laodiceam et Antiochiam reversus est. Non longe ante hoc Laodiceam obsederat, ac superatam sibique subjectam de manu regis Graecorum et suorum custodia in suam redegit potestatem. Post haec celebratis octo diebus sancti Paschae ritu et honore Christianorum, Tankradus readunatis sociis et viribus, Femiam descendit, undique machinas et mangenas applicans, ut sic forte superata civitas in [0663D] manu sua, et non in manu Brodoan, redderetur, et cives cum traditore punirentur. CAP. XX. - Quomodo Tankrado Femiam expugnante, duo filii principis occisi auxilium illi dederunt contra Botherum.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
