# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 10.1.40-42

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 10.1.40 to 10.1.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/10.1.40

Interea dum frustra assultibus et machinis circa hanc laboraret et minime cives absterreret, diesque plurimi jam praeterirent, duo filii principis civitatis in fraude occisi, qui, patris morte audita, vix de manu Botheri in umbra noctis elapsi, Damascum effugerant apud cognatos suos illic moram facientes propter metum Brodoan et Botheri; nunc audientes quia denuo Tankradus Femiam obsederat, et Brodoan nihil adversus eum poterat, nuntios Tankrado miserunt quomodo sibi in auxilium et ultionem sanguinis [0664A] patris sui venirent, si utile et acceptum sibi suisque videretur. Tankradus autem, nuntiis eorum auditis et benigne remissis, libenti animo eos sibi in auxilium adfuturos annuit, foedus cum eis percutiens de omnibus quae circa urbem et adversus cives et Botherum acturus esset. Hi vero, juxta quod devoverant, centum milites Arabes et Turcos sumentes, Femiam usque in castra Tankradi venerunt, cui in hunc modum locuti sunt: Terra et civitas haec sedes et patris et antecessorum nostrorum fuit; sed invidia et avaritia Botheri ab hac ejecti, sumus facti exsules: et ideo nunc apud et refugium et auxilium quaerimus, fidem quaerimus et inimus. Si haec maenia apprehenderimus, non invidemus; nihil spei in ejus recuperatione quaerimus; sed cum [0664B] benevolentia tibi concedimus; nobis post haec, quae tibi in animo videntur, pro militari obsequio facies et rependes. Sic dextris datis, super his omnibus Tankradum benevolum et sibi satisfacientem repererunt. CAP. XXI. - Ubi a Christianis urbe vallata, Botherus cum civibus suis se tradidit manibus Tankradi. Nec mora, assultus assidui et jactus lapidum sine intermissione a foris fiunt; sed frustra omnia videntur fieri, donec tandem vallo tota circumfoditur civitas, ne cui deintus aliquo patente exitu, cives fame sic arctati, et traditor, qui in ea habitabat, in manum et traditionem Tankradi redderentur. Quod et actum est. Cives enim et idem traditor fame intolerabili [0664C] oppressi, et vim Tankradi ultra sufferre non valentes, sibi parci rogaverunt, dextrasque sibi dari civitatis portas promittentes aperire. Dehinc Tankradus a suis consilio accepto, eo quod longae obsidionis taedio fatigati essent, et jam usque ad Augustum mensem consedissent, petitioni Botheri et civium acquievit, videlicet ut Bothero dextram daret, civibus parceret, urbem pacifice intraret, redditamque obtineret. Et ita factum est, tradita civitate.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
