# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 10.1.43-48

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 10.1.43 to 10.1.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/10.1.43

CAP. XXII. - Ubi filii principis occisi Tankradium rogant ut Botherus occidatur. Filii autem principis occisi haec indignantes, Tankradum obnixe precatum convenerunt, dicentes: Tam nefarium hominem, et tam nequam traditorem, [0664D] non debere recipi aut vitae reservari, sed omnino de terra deleri. Quibus Tankradus in omni mansuetudine sic respondit: Fidem, quam promisimus isti, quem satis perversum scio ac perjurum, non est Christiani moris violare, sed nostrum est, omni populo fidem et veritatem servare: ideoque huic concedimus vitam cum salute membrorum; complices vero illius, quibus non indulsimus, in manu vestra sive ad mortem, sive ad vitam habeantur in ultione sanguinis patris, cum ab hac obsidione primum pedem averterimus, et noster exercitus in sua reditum paraverit, Vobis autem in omnibus commodis vestris manus mea non deficiet. CAP. XXIII. - Quomodo Tankrado victore Antiochiam reverso, filii principis occisi persecuti sint amicos Botheri. [0665A] Post haec verba Tankradus, civitate sibi tradita, et tutela suorum in ea constituta, Antiochiam cum Bothero et caeteris obsidibus remeavit in fide data et suscepta; filios vero in dolo occisi principis in regione civitatis plurimis praefecit locis. Hi autem filii in regione hac post discessum Tankradi commorantes, complices Botheri iuteremerunt, reos patris sui interitus, aliosque conscios et reos ejusdem necis crebris insidiis comprehensos, aut membris debilitaverunt, aut laqueo jugulatos suffocaverunt. CAP. XXIV. - Qualiter Baldewinus rex exercitum Turcorum contra se venientium cum quindecim armatis exploraverit. [0665B] Dehinc post mortem Hugonis rex Baldewinus a Tabaria et terra Suet eodem anno, celebrato ibidem Natali Domini, Ptolemaidem reversus est anno regni sui octavo ut quiesceret a labore itineris. Ibi statim illius innotavit auribus quomodo princeps et rex civitatis Damasci, de genere Turcorum, arma et apparatum contraxisset ad obsidendam Tabariam et Gervasium loco Hugonis restitutum expugnare decrevisset, et regis virtutem non ultra timere. Hoc audito, rex subito paucis assumptis copiis, circiter quadraginta milites, ad resistendum Turcis properavit; et maritima relinquens, quindecim sociis adolescentulis in armis et equo peritissimis et caeteris [0665C] electis, ad montana tendens, totum exercitum et vires Turcorum explorare audacter praecessit. Erat autem virtus Turcorum ad tria millia virorum pugnatorum. Jam quidem omnibus exploratis copiis et visis tentoriis, caute per devia et notas semitas ad societatem suorum reversus est.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
