# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 10.1.49-52

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 10.1.49 to 10.1.52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/10.1.49

CAP. XXV. - De quinque Turcis a rege Baldewino honorificatis, quorum instinctu tria millia Turcorum in fugam versa sunt. Vix arma sunt deposita, vix equi frenis et sellis spoliati, et ecce quinque Turci adsunt in castris regis facto vespere. Qui legati caeterorum, de diversis negotiis et pace componenda loquentes plurimum et agentes, tandem benigne suscepti; muneribus [0665D] quoque pretiosae vestis, vasorum argenteorum byzantiorumque onerati, et amicis verbis a rege commendati, post plurimum sermonis ad castra redierunt. Hac igitur gratia et honore hi quinque a rege nonestati, ex tunc et deinceps parti illius nimium favere coeperunt; virtutem quoque et apparatum illius septies magnificare, et inter coetum Turcorum extollere quam vidissent, volentes illi reddere dignam vicem omnium bonorum et donorum quae eis rex largitus est. Turci itaque et eorum ductores haec a suis intelligentes, et multum eis de omnibus quae referebant credentes, magna formidine concussi fugam inierunt, undique coelum et terram nocte operiente. CAP. XXVI. - Rex, Turcis fuga dispersis, convocato exercitu, Hierosolymam tendit, et in cavite jejunii morem cineris implevit. [0666A] Hoc a delatoribus rex comperto insecutus est eos prima diei aurora exsurgente, donec per regionem et muros Damascenorum fugiendo elapsi sunt. His vero in sua tutamina elapsis et clausis, rex reditum suum fieri abhinc constituit, donec per dies aliquot Bethlehem veniret, ubi in die Epiphaniae solemniter coronatus est. Ibi diebus octo moram faciens in diversis negotiis rei militaris, Japhet, deinde Naplis, quam dicunt Samariam, quam idem rex Baldewinus sine apparatu bellico subjecit, profectus est ad disponendas has civitates, ne aliqua versutia et dolus his adversari posset. Exinde post dies novem, de [0666B] universis locis per circuitum sociis convocatis, rediit Jerusalem mense Februario, ubi capite jejunii inchoante, in monte Sion Christiano more cinere asperso capiti de manu Baldewini, episcopi Caesareae Cornelii, ritum quadragesimalem peregit.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
