# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 10.1.5-8

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 10.1.5 to 10.1.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/10.1.5

CAP. III. - Rex suorum usus consilio, ad obsidendam Sidonem Anglos in Japhet jubet exspectare. Quibus statuto die collatis, et diversa referentibus ac sentientibus, tandem visum est universis sanius esse consilium, quatenus urbs Sagitta, quae est [0657A] Sidon, obsideretur, si forte Dei auxilio et viribus novi exercitus terra et mari superari posset. Dehinc universi qui aderant, et hanc obsideri poscebant, eo quod esset una ex his civitatibus gentilium quae assidue rebellabant, a rege commendati et admoniti sunt ut quisque in sua rediret, et se ad hanc expeditionem rebus necessariis et armis providerent. Recesserunt singuli in sua, recessit et Hugo de Tabaria, vir bellator praecipuus adversus hostiles impetus, qui bellis et insidiis non die, non nocte, in terra gentilium fatigari potuit, quandiu vita incolumis fuit. Dehinc quoque statim imperavit legatio regis universae multitudini Anglorum, ne tentoria vel classes amoverent a civitate Japhet, sed regis mandatum illic sine taedio exspectarent. Aperuit [0657B] quoque eadem legatio universis quomodo rex et omnis primatus ipsius decreverint urbem Sagittam terra marique obsidere et expugnare, et illic eorum opem et vires necessarias haberi: et hac de causa regem et patriarcham ad civitatem Acram descendere, machinas et mangenas aedificare ad expugnanda moenia et ejus habitatores; eos vero interim Japhet debere habitare, dum regis jussio innotescat. Sic fieri juxta regis mandatum universi concesserunt, et ejus legationem in portu Japhet praestolari, et per omnia obedire usque ad sanguinem responderunt. CAP. IV. - Ubi rege machinas praeparante, Sidonii regi copiosam pecuniam, ne obsiderentur, promiserunt. [0657C] Rex Acram cum patriarcha et omni domo sua descendit, machinas et plurima tormentorum genera per dies quadraginta fabricans et componens, ordinansque omnia ad unguem fieri quae ad assultum urbis videbantur aptiora. Hoc regis studium et intentio ut sonuit in auribus habitatorum urbis Sagittae, et intolerabiles copias armatorum Japhet ad auxilium regis confluxisse, vehementer exterriti sunt, metuentes sic in ore gladii regis consumi et subjugari, quemadmodum aliae civitates Caesarea, Assur, Acra, Caiphas, Tabaria attritae sunt et subjugatae. Et ideo inito consilio, pecuniam plurimam byzantiorum regi per secretarios intercessores spoponderunt, sed et in singulis annis grande talentum [0657D] dare, si modo non civitatem obsidens et expugnans parceret vitae eorum. Haec igitur negotia de die in diem inter regem et cives agebantur; et regem de redemptione civitatis et salute sua sollicitabant, ampliora nunc et nunc dona offerentes. Rex vero, sicut homo anxius et sollicitus de conventione solidorum quos debebat militibus, totus pecuniae intendebat. Verumtamen quia fideles Christi metuebat ne sibi objicerent, minime hanc adhuc contingere audebat.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
