# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 10.1.57-61

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 10.1.57 to 10.1.61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/10.1.57

CAP. XXIX. - De Arabibus in cavernis montium absconditis, quos rex igne et fumo exire coegit. Arabes autem, quorum consilio Turci a Damasco illuc convenerant, vitae diffidentes, in cavernis montium et caecis latebris, subito ut mures absconditi a facie regis, disparuerunt cum armentis et supellectile, quae in auxilium aedificandi praesidii illuc congesserant. Rex vero cum exercitu suo vallem descendens, [0667B] cavationes totius regionis perlustrans, ora cavernarum fixis tentoriis obsedit. Sed nec sic viros cogere valens ut prodirent, tandem igne et fumo suscitato ante ora cavernarum, universos exire arctavit: quorum mox alii armis exstincti, alii capti et ad sexaginta abducti sunt, omnibus spoliis eorum de antro sublatis, cum asinis plurimis, bobus. ovibus et hircis. CAP. XXX. - Rex adeptus victoriam, praeda onustus Jerusalem revertitur, et loca regni sui visitans consolatur. Rex igitur his prospere gestis, cum omni manu sua et praeda, quam acceperat, regressus est usque ad torrentem Jordanis, Syros confratres et conchristianos e cunctis locis regionis congregans, et ad [0667C] sexaginta secum abducens propter metum Arabum: ubi praeda inter regem et milites divisa est. Deinde transacto biduo, rex cum praeda sua, quae sibi in tertiam partem divisionis contigerat, Jerusalem ascendit, cui in jucunditate et laetitia universi Christianorum peregrini et cives occurrerunt. Post haec quatuor diebus evolutis, a Jerusalem Japhet descendens, ibidem aliquam moram fecit. Sed et Acram veniens, plurimum illic de negotio regni sui tractans, Pascha propinquante, in ipsa Coena Domini Jerusalem repedavit, ubi in hac sacra solemnitate Dominicae Resurrectionis gloriose et catholice coronatus est. Post dies vero octo, iterato itinere, per castella et civitates Ptolemaidem descendit; quin et Tabariam [0667D] profectus est ut suos adversus Turcorum insidias et minas militari solatio corroboraret. CAP. XXXI. - Quomodo Ascalonitis Joppen obsidentibus, cives urbis a rege consolati, contra eos portis egressi praevaluerunt.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
