# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 10.1.62-64

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 10.1.62 to 10.1.64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/10.1.62

Et ecce Ascalonitae gaudentes ejus absentia, ad tria millia exierunt in planitiem camporum civitatis Rames. Sed nihil in facto suo proficientes illic, in ira magna venientes, Joppen obsederunt. Haec fama tam crudelis in auribus regis jam de Tabaria Ptolemaidem reversi, ut innotuit, sexaginta viros armis et bello strenuos, navigio Japhet ad subveniendum civibus direxit, et ut eis nuntiarent, quomodo sine mora rex adunata manu eos subsequeretur. Audientes autem cives quoniam auxilium regis praevenisset [0668A] et rex in brevi subsequeretur, aperientes portas egressi sunt ad resistendum inimicis; ac utrinque committentes, Sarracenorum octodecim ceciderunt; Christianorum vero tredecim occisi sunt. Reliqui vero Sarracenorum aestimantes regis praesentiam, et ideo cives audacius nunc resistere, Domino Jesu suos prosperante, fugam inierunt. Quos Christiani fortiter insequentes, solummodo sexaginta equos eorum in sagitta et lancea percusserunt; nullum tamen ex his apprehenderunt. Nec mora, rex, sicut promiserat, Japhet venit in magno apparatu armorum; sed victoria, Deo opitulante, a suis civibus anticipata, optata requie illic cum suis usus est. CAP. XXXII. - Ubi Ascalonitas, contra Christianos praesidium aedificare volentes, rex in fugam coegit. [0668B] Quatuor deinde diebus transactis, rex Jerusalem rediit ut disponeret regnum, et sic aliqua quiete frueretur. Cum subito ad aures illi pervenit quomodo rursus Ascalonitae, Turcis in conventione solidorum a Damasco accitis, praesidium firmare decreverunt ad expugnandum castellum, quod dicitur ad S. Abraham, et destruendum quod tunc quidam Walterus, cognomine Mahumet, post mortem Rorgii dono regis susceptum, tuebatur. Hoc rex sinistris nuntiis comperiens, septuaginta probis militibus electis et assumptis, illuc festinus via secessit, et apud S. Abraham nocte hospitio quievit. Mane vero cujusdam sextae feriae exorto, laxatis equis et frenis, in impetu magno et cornuum stridore vociferantiumque [0668C] tumultu Ascalonitarum castra invadit: quos inscios ac tam repentino turbine stupefactos protinus in fugam coegit.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
