# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 10.1.76-80

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 10.1.76 to 10.1.80. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/10.1.76

Eodem quoque tempore Conradus stabularius Henrici tertii Romanorum imperatoris, vir praeclarus in omni actione militari, ex legatione et petitione ipsius imperatoris facta ad regem Graecorum, [0670B] regis vero facta ad regem Babyloniae, a carcere et vinculis eductus est, et ob causam dilectionis et mutuae retributionis, Alexio, regi magno Graecorum, restitutus. Rex Alexius, Conrado vivo et incolumi recepto, plurimum gavisus est: quem magnificis donis honoratum, Henrico imperatori Romanorum super omne aurum et argentum, super ostra et lapides pretiosos acceptum remisit, nihil dulcius et pretiosius videlicet in auro et argento, in ostro et lapidibus pretiosis arbitrans illi posse sufficere. CAP. XXXIX. - Quod Boemundus de Italia cum exercitu reversus, Dyrrhachium, Graecorum urbem, obsederit. Post haec in anno secundo restitutionis Conradi, Boemundus a diversis regnis Galliae et Italiae, collecto [0670C] exercitu Christianorum navigio Valonam descendens, hanc subito occupavit, universaque loca, quae in circuitu erant de regno Graecorum, superata subjugavit. His subjugatis, Dyrrhachium, civitatem magnam, rebus et omni virtute civium ac militum potentissimam divertit; et in circuitu murorum tabernacula extendens in multitudine gravi obsedit. Erant enim illi duodecim millia equitum pugnatorum, et sexaginta millia peditum virorum bellatorum. CAP. XL. - Qualiter Conrado in Italia commorante, Boemundus, moenia Dyrrhachii urbis impugnaverit. Conradus ab imperatore Graecorum remissus, [0670D] tunc in Italia moram fecit propter graves discordias, quae inter dominum imperatorem Henricum filiumque ejus Henricum V regem invidia et iniquorum consilio exortae erant, ne in aliquo eorum favore intendens, alterutrum graviter molestaret. Obsidione itaque tempore veris undique locata, Boemundus machinas et tormenta lapidum fieri instituit quibus urbs oppugnaretur. Sic diebus multis moenia et turres crebro ictu lapidum minuebat, civesque et omnes inhabitantes vehementi assultu vexabat. Cives vero econtra ollas igneas aqua inexstinguibiles fomite refertas machinis intorquebant, ac diversa genera incendiorum in omne opus machinarum illius jactantes, sagittis et fundibulis in omni virtute resistebant: nam res illis pro anima erat.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
