Latin
10.1.97 to 10.1.102
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 10.1.97-102
Not analysed yet
CAP. XLIX. -Rex cum Babyloniis dimicans, victoriam obtinuit, plurimis sociorum occisis. Dehinc proxima die Sarraceni milites loricati et armati portas urbis egressi cum suis copiis, usque ad tentoria regis in virtute sua astiterunt, regem expugnare et effugare arbitrantes. Verum rex praescius populi in se irruentis, occurrit cum quingentis solum equitibus, quatuor vero millibus peditum, [0674B] bellumque crudele committens circiter mille quingentos occidit ex eis in ore gladii; caeteram vero multitudinem, quadraginta scilicet millia, fugientem ad praesidia civitatis insecutus est. Ex regis autem exercitu ipsa die quingenti cecidisse referuntur. Cecidit et Giselbertus de castello quod dicitur Cuiun, vir illustris et valde militaris, post plurimum hac die certaminis sui laborem: quem rex et sui planxerunt plurimum, more fidelium eum sepelientes. Vespere jam facto, et Sarracenis in praesidium fugatis, rege vero adhuc incolumi campum in victoria obtinente, fidelis legatio sibi innotuit ut nequaquam lucem futurae diei operiretur, propter Turcos, quos mercede triginta millium byzantiorum a Damasco sibi Sidonii asciverant. Erat autem numerus eorum [0674C] ferme ad quindecim millia. CAP. L. -Rex propter Turcos tentoria sua incendens et ab obsidione recedens, venationi paulisper indulsit. Rex ergo credulus fideli legationi, cessit salubri consilio, ac cunctos vulnere gravatos Ptolemaidem praemittens, immisso igne propriis navibus cunctisque machinis ac tentoriis, vespere imminente, dum in cinerem et favillam redigerentur ipso in campo diem praestolatus est. Die vero agnita, rex castra movit ab obsidione, et Accaron tendens, in montanis hac die moram fecit, ac arte venatoria recreatus, solito more et cursu canum apros vexans, circiter quinque cepit, curas et casum suorum interim oblivioni dans. CAP. LI. -Populus Christianus de reditu regis laetitia perfunditur. [0674D] Interea in urbe Accaron gravis luctus et desolatio erat inter viros et mulieres, eo quod de vita et salute regis universa eos latebant adhuc, et multos suorum cecidisse, ac omnem apparatum navium castrorumque in flammas redactum audierant. Post haec aliqua mora habita, rex a venatione et montanis egressus, Ptolemaidem intravit. Quem omnis populus Christianorum quasi redivivum in voce exsultationis suscipiens. prae nimio gaudio lacrymatus, caput et manus illius plurimum deosculatus est.