# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 11.1.13-18

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 11.1.13 to 11.1.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/11.1.13

CAP. VII. - Tankradus Bertranno indignatus, monet eum quantocius ab Antiochia discedere. Ad haec Tankradus graviter indignatus sprevit eum, admonens ut cum suo comitatu terram, quae de sua erat potestate, cito pertransiret, ne grande malum sibi suisque congregata manu inferret. Et illico praeceptum est in omni hac regione, ne aliquis esset, qui Bertranno aut suis vitae necessaria vendero praesumeret, si membrorum salutem diligeret. Hoc audito Bertrannus et sui, navigium a portu iterantes, usque ad civitatem Tortosam applicant, quam comes Reymundus denuo expugnatam ceperat, et [0680B] nunc Willhelmus de Sartangis suam retinebat. Haec sibi nequaquam contradicta patuit; sed in ea hospitatus et sui, bonis terrae epulati sunt CAP. VIII. - Quomodo Bertrannus pro terra patris sui Willhelmum interpellaverit, et quomodo Tankradus Willhelmum adjuverit. Die autem facta, cognato suo Willhelmo legatos dirigit, ut terram de Camolla, quam pater suus in primordio viae hujus invaserat, sibi non negaret, si ejus obsequium et amicitiam retinere curaret: qui respondit, non facile se hoc verbum posse adimplere, cum Reymundo mortuo terra sibi in haereditate constituta sit, et eam multis diebus per magna pericula et labores ab hostibus defendisset. Tandem Willhelmus de hac legatione sollicitus, consilio cum [0680C] suis inito, Tankrado nuntios dirigit, quatenus ei subveniret adversus Bertrannum, cognatum suum; et illius copias, et terram ex ejus manu susciperet, illique ultra et miles suus serviret. Hoc audiens Tankradus, annuit omne auxilium comiti Willhelmo, diem constituens, quatenus ad Tortosam illi occurreret; et sic adjunctis armis suis et viribus, Bertrannum et ejus adunationem de terra et civitate effugaret. CAP. IX. - Legatio Bertranni ad Baldewinum regem contra praefatos principes, et quod Tripolin obsederit. Bertrannus horum decreto et confoederatione comperta, a Tortosa discessit, et festinato tertia die navigio civitatem Tripolin in virtute magna terra [0680D] marique obsedit. Obsidione itaque locata, Baldewino regi Jerusalem nuntios misit, quomodo Tripolin obsederit; et quia Willhelmus de Sartangis et Tankradus sibi negatis urbibus patris sui vim inferre parati et confoederati fuerint; et ideo multum super his injuriis ejus auxilio indigere, seipsum in ejus obsequio asserens velle manere.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
