# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 11.1.19-24

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 11.1.19 to 11.1.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/11.1.19

CAP. X. - Quod rex Baldewinus Willhelmum et Tankradum apud Tripolin occurrere mandavit. Cujus legatos rex benigne audiens, opem promisit, ac statim Paganum de Cayphas accitum, et Eustachium, cognomine Granarium, Tankrado et Willhelmo legatos in haec verba direxit: Bertrannum confratrem et conchristianum, filium comitis Reymundi, a nobis auxilium scitote quaesisse super injuriis, quas [0681A] sibi nunc infertis de terra et urbibus patris sui, quod sic nequaquam fiat. Placet enim universae Ecclesiae Jerusalem, ut ad nos Tripolin descendentes, injuste ablatas civitates restituatis, tam Bertranno quam Baldewino de Burg et Gozelino de Turbaysel, et sic invicem concilio et conventu habito, in concordiam redeamus. Alioqui terram, quam nuper intravimus, adversus inimicos hos in circuitu, Turcos et Sarracenos, nequaquam poterimus retinere. CAP. XI. - Ibi rex Tripolin adveniens, Bertrannum suscepit in hominem. Interea rex cum quingentis equitibus totidemque peditibus Tripolin descendit, Sur, Sagittam, Baurim, pacifice pertransiens, propter pacem quam post obsidionem Sagittae ad excolendas fruges et vineas [0681B] firmam et inviolabilem multo auro ab ipso rege impetraverunt. Bertrannus viso rege et ejus apparatu, gavisus est, et homo ejus ibidem jurejurando factus. Jam tres septimanae hujus obsidionis et expugnationis ante regis adventum transierunt, cum nec machinis aut aliquibus mangenarum quassationibus aut terroribus urbs adeo concuti aut superari potuit, ut portae Bertranno aperirentur, nisi regis praesentia adfuisset. CAP. XII. - Qualiter apud Tripolin rex quatuor principes pacificaverit. Tankradus regis voluntate et nuntiis auditis, Willhelmum ab ira et omni assultu compescuit, donec regi ore ad os loquerentur, et ad eum Tripolin proficiscerentur. Qui statim adunatis septuaginta viris, [0681C] equitibus egregiis, Tripolin diverterunt; quos post paululum Baldewinus de Rohas et Gozelinus de Turbaysel, juxta mandatum regis, in equitatu magno subsecuti sunt. His omnibus illic collocatis, et cunctis injuriis utrinque coram rege et fidelibus suis recitatis, Baldewinus de Burg et Tankradus reconciliati sunt, Baldewino, quae injuste obtinuerat, a Tankrado benigne remissis. Bertrannus etiam et Willhelmus concordes facti sunt, ea tamen conditione, ut Willhelmus Archas, et caetera quae acquisierat, obtineret; Bertranno vero acquisita patris sui nemo impediret. Rex autem Tankrado Caiphas civitatem templumque Domini, Tabariam simul et Nazareth cum omnibus reditibus, accepta ab eo fidelitate, reddidit, quatenus deinceps in ejus obsequio et dilectione [0681D] stabilis permaneret.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
