# Historia Hierosolymitanae Expeditionis 11.1.25-28

Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis, 11.1.25 to 11.1.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albert-of-aix/historia-hierosolymitanae-expeditionis/11.1.25

CAP. XIII. - Quod Tripolitae post reconciliationem principum se manibus regis dediderunt. Tantorum principum comperta concordia, Sarraceni, non ultra vim ferre valentes, pacemque quaerentes, urbem praeterquam regi nemini dare conspirant, eo quod vita et salute membrorum impetrata, ejus fidei se praecipue credebant, ne a Pisanis et Genuensibus foedere violato, armis impeterentur, sicut Ptolemaidenses, et non pacifice ab urbe exirent. Rex itaque urbe suscepta, dextram illis dedit, ut ab urbe incolumes exirent, non amplius, nisi quod humero valerent, efferentes. Et ecce, aperta civitas et ejus portae; quas Pisani et Genuenses et omnis [0682A] exercitus intrantes, moenia et turres munientes usquequaque diffusi sunt. CAP. XIV. - De quingentis Babyloniis subterraneo specu absconditis, et a muliere detectis. Quingenti milites in armis et lorica a rege Babyloniae missi, qui urbem cum civibus defensarent, audito facto foedere de urbis traditione in manu Christianorum, subterraneo habitaculo, quod miro opere murali aedificatum erat, absconditi sunt a facie introeuntium et urbem perlustrantium: devoverant enim se ac conspiraverant, in ipso primae noctis silentio nullo somno sopiri, quousque progressi de latibulo subterraneo, universos somno deditos, et secure quiescentes, in impetu et vociferatione ex improviso armis detruncarent. Sed mulier [0682B] quaedam, quae a Christianis in prima apprehensione civitatis capta graviter torquebatur pro danda pecunia, tandem nimium anxiata, et in articulo mortis posita, in hunc modum tortoribus suis locuta est: Si vitae meae parcere velletis, et a poenis, quibus me vexatis, manus continentes, me liberam a catenis exire permitteretis, saluti vestrae et confratrum vestrorum procul dubio consulerem; et tale quid vobis propalarem, unde vita vestra incolumis persisteret, quae post modicum vobis securis in dolo et mira arte exstinguetur. Quod si de his quidquam fefellero, difficiliores cruciatus quos didicistis in me inferte, et vitam meam non ultra super terram una hora esse patiamini. Illi autem milites, mulieris verba et constantiam admirati, consilio clam inter se habito, in fide illi [0682C] firmata sibi parcere spoponderunt, si juxta verba ejus veritatem de his experirentur. Ad haec mulier rem et omnes dolos, sicut erant, universis aperuit, dicens: Decreverunt cives callido et occulto consilio ante urbis hujus captionem, et salutis suae pactionem, ut milites quingenti loricati a foedere Christianorum excepti, quoddam subterraneum habitaculum intrantes, cum armis occultarentur infra urbis hujus habitationem, qui tenebris incumbentibus, et vobis secure dormientibus, pariter cum impetu et tumultu prodirent; et vos improvisos, ac hujus rei nescios, armis mortificarent. Hoc machinamento in exitium Christianorum a muliere quibusdam militibus catholicis, a militibus vero regi Baldewino et caeteris primoribus [0682D] detecto, sine dilatione rex et universi in armis conglobati, ad eos, caecati et subterranei habitaculi undique concurrentes, locum in circuitu obsederunt, et viros ab intus parum resistentes ad extremum vi et plurima impugnatione vinctos et eductos, in ore gladii percusserunt, nulli eorum parcentes. Mulier vero juxta promissionem fidei, quae ei facta est a fidelibus, a carcere et vinculis deinceps libera fuit, ac universa sua sibi sine contradictione tam in aedificiis quam caeteris rebus restituta sunt.

---

Albert of Aix, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/albertofaix.html.
