Latin
11.1.33 to 11.1.36
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 11.1.33-36
Not analysed yet
CAP. XVII. -Rege Baldewino Baurim fortiter oppugnante, cives ultro se dediderunt. Tandem portis cum seris suis et muris graviter quassatis, ammiraldus civitatis in insulam Cyprum nomine, quae est de regno Graecorum, navigio noctu aufugit cum multis desperatis, eo quod in urbis praesidio non aliquam fiduciam vivendi aut manendi haberent; quoniam dierum curriculis nulla a rege Babyloniae auxilia mitterentur. Cives autem videntes [0684A] quomodo ammiraldus et omnes capitanei aufugerent et urbs a facie Christiani regis retinere non posset, et quod terra marique tam longo tempore undique bellum intolerabile ingrueret, ultra vim ferre non valentes, dextras sibi dari et vitae suae parcere rogabant ut sic, portis apertis, urbem salvi egrederentur. Quod et actum est. Nam, datis dextris, et civibus cum pace egressis, capta et patefacta est civitas, sexta feria, quae est ante Sabbatum sanctae Pentecostes. Sed eorum, qui adhuc in urbe inventi, foedere facto non exeuntes stulte permanserant, a Bertranno et Pisanis circiter unum et viginti millia occisi sunt. Parum quidem pretiosarum vestium, aut alicujus ornatus repererunt. Nam cives desperati, quod pretiosius erat illis in medio civitatis [0684B] comportantes igni conflaverunt; aurum vero, argentum, vasa pretiosa clanculum ac paulatim per caecos aditus in Cyprum insulam noctu translata sunt. CAP. XVIII. -Rex, capta urbe Baurim, Jerusalem proficiscitur, et pro liberatione Rohas principes horlatur. Capta autem civitate, rex, custodibus in ea ordinatis, Jerusalem reversus est. Ubi celebrato festo Pentecostes, obsidionem Edessae vel Rohas et calumnias Baldewini de Burg, sicut a legatis didicerat, tunc primum Bertranno et universis de domo sua et de domo Jerusalem aperuit, in hunc modum per verba omnes adhortatur: Gratia Dei et Domini nostri Jesu Christi voluntas nostra ac victoria adimpleta est de Baruth, licet longo tempore eam expugnaverimus. [0684C] Sed nunc ut Rohas civitati et Baldewino, in ea obsesso, subveniamus, omnium vestrum quaero benevolentiam: nec sit, qui avertat, cum confratres siut, in omni necessitate nobis subvenire parati. Est enim inviolabilis charitas ut subveniamus, et animas pro fratribus et amicis ponere non dubitemus.